OCR
296 LETTERS OF ERASMUS [1816 110 ex illorum enim cortibus legunt suos tyrones, Equidem arbitror et inter illos esse viros quosdam minime malos; sed quum optimorum autorum inopia laborent, quum in suis tenebris suis quibusdam moribus ac ritibus degant, seque non aliis sed sibi ipsis comparent, quum bonam diei partem cogantur precum et operarum pensis 115 impendere, non video quo pacto valeant liberaliter instituere puericiam : certe res ipsa loquitur non aliunde prodire adolescentes inelegantius doctos aut moribus deterioribus. Apud hos igitur biennium et eo amplius perdiderunt: certe iunior ille perdidit, ipsis praeceptoribus aliquanto doctior, in his 120 duntaxat literis quas illi profitebantur. Vnus praeceptorum talis erat vt Florentius neget se vsquam vidisse monstrum vel indoctius vel gloriosius. Et tales non raro praeficiuntur pueris; non enim eliguntur eruditorum iudicio, sed arbitrio patriarchae, qui plerumque literas nescit. Alter vero qui semper visus est vnice delectari indole 125 Florentiana, quum sentiret agi de reditu in patriam, coepit priuatis colloquiis solicitare animum adolescentis vt ipsorum accederet instituto, multa commemorans quibus pueri solent illectari. Quod vtinam esset factum. Nam aut volentem pietatis amor apud illos detinuisset, aut si res ita tulisset, licuisset in pristinam redire 130 libertatem. Neque enim hoc hominum genus, quod habent praecipuum bonum ac priscae religionis vestigium, votis insolubilibus astringitur: et si vere piorum ac spiritualium sententia plus valeret quam crassorum iudicia, nullum posthac esset votum insolubile praeter vota baptismi, praesertim vt nune habet mortalium vel 135 malicia vel imbecillitas. Quum igitur instaret ille crebris hortatibus, interim addens et blandicias et munuscula et oscula, denique puer haud pueriliter respondit, nec vitae genus nec ipsum sibi satis adhuc notum esse; simul ac maturuisset aetas, tum hac de re deliberaturum. Cessit 140 quidem ille vir non omnino stultus nec malus; verum ex hac hominum sodalitate noui, qui non modo terriculamentis ac blanditiis verumetiam horrendis obtestationibus ac prope dixerim exorcismis et incantamentis, pueros nondum egressos annum decimum quartum, diuites ac bene natos, conati sunt obtundere, vt insciis parentibus 145 ipsorum instituto semet addicerent. Quid est plagium, si hoc non est? Ergo quum in patriam redissent Antonius ac Florentius, tutores, qui rem, quamuis exilem, non optima fide tractarant, agunt de instituto monastico; partim quo citius expedirentur a cura, partim 150 quia ille ludimagister, qui solus rem administrabat (nan: vnus pestilentia correptus subito decessit, nee ratione reddita, tertius 140, nec H: ac N.