aetate et prope senex; memor Catonem senem Graecas literas
didicisse, agnoscens etiam te, qui es mecum par aetate et annis,
nune Hebraicis literis te dare. Me, vt facis, ama, et si ad nos
reuersus fueris, habebis me tibi deditissimum.
Vale ex rure Stepneptiano apud genitricem: quae adhuc viuit et 65
belle senescit et de te saepius hilarem et iucundam facit mentionem.
In die sancti Eduardi: in festo suae translationis.
412494. From THOMAS MORE.
Deventer MS, or, f. 198 v°. (London. }
LB. App. 252. (c. 21 June 1516.)
THOMAS MORVS ERASMO RHOTERODAMO S.
Ivers, charissime Erasme, omnibus de rebus me diligenter ad te
scribere; quod quo faciam libentius eo imprimis animor, quod
priorem epistolam meam intelligo placuisse tibi, amoris in te mei
testimonio. At quum scribas eo praeterea nomine gratam fuisse,
quod declaret virtutibus dicendi proficere, rursus profecto ad
silentium inuitas; nam quidni pigeat litteras ad te dare, quas
curiose expendi atque examinari videam? quippe quum profectus
incrementa collaudas, rubore perfundor, conscius videlicet quantum
cottidie ex illo nihil quod inerat ante decrescat. Quod certe necesse
est accidat ei qui forensibus litigiis ab omni genere doctrinae tam 10
alienis (in quod pistrinum meae me vitae ratio detrusit) assidue
distringitur; quibus ineptiis ita nune vexamur, vt neque animus
cogitationi suppetat nec verba sermoni. Quamobrem si verba
pensiculas, si dicendi vires examinas, hoc est si soloecismos ac
barbarismos numeras, tacere iubes ; sin de rebus tuis meisque audire
qualibet oratione contentus es, accipe de pecunia primum vtpote re
primaria. f
Recepta epistola tua illico Maruffum accerso, dico te litteras ad
Archiepiscopum scripsisse, quibus testaris opera eius te recepisse
pecuniam. Proin ‘Cedo; inquam, ‘aut pecuniam aut syngrapham
per quam Antwarpiae possit exigere.’ ‘Faciam’ inquit, ‘sedulo,
postquam a Cantuariensi accepero ; quam post tales Erasmi litteras
illico numerandam haud dubito.” ‘At Erasmus’ inquam ‘
scripsit ; alteras quas dixi, quas nisi pecunia aut syngrapha recepta
vetuit tradi; alteras quas iussit negata pecunia substitui, quibus
Episcopum facit certiorem nullum hactenus nummum ad se per¬
424, 23. numerandas MS.: corr. LB. inquam Nichols: ingt MS. 25. sub¬
stituit MS.: corr. Nichols.
424, 26. Episcopum] Cf. Ep. 388. 58 n.
52