uenisse. Tu ergo tecum delibera quid faciendum putes.’ Homo,
vbi hoc audit, veritus offensam Episcopi, syngrapham protinus
scripsit deditque mihi, accepitque litteras tuas ad Episcopum ; quas
30 festinato transmisit vna cum suis, quibus velut exigens gratias
scripsit se curasse iam olim perlatam ad te pecuniam, nunc demum
habere abs te litteras testes acceptae, et te misisse litteris Episcopi
inclusam apocopen, quae tibi solutam declararet—(hoc ego dixeram
quum flagitaret apocopen): proinde si dominationi videretur, iuberet
35 ei dissolui qua in gratiam eius tamdiu caruisset. Archipraesul vbi
has litteras Maruffi legisset (nam ita euenit vt eas prius legeret quam
tuas), postea tuis resignatis, vbi apocopen nullam repperit, despicit
in solum atque ad pedes circumspicit, nuncubi excidisset aperienti.
Vbi nullam inuenit, iubet testes esse qui aderant, nullam apocopen
4o fuisse inclusam epistolae; deinde lectis litteris tuis desiit apocopen
desyderare, doctus adhue desyderari pecuniam ; quam e vestigio
misit ad me, mandans vt quam celerrime quamque e tua re maxime
curarem ad te perferendam.
Postridie rediit Maruffus insaniens. ‘ Heus,’ inquit, ‘ More, errasti
45 pessime; mempe litteras ad Episcopum, quas mittere debueras,
retinuisti, misisti vero quae maxime erant supprimendae.’ ‘Quid
ais?’ inquam; ‘malefactum profecto. Vide quid est vnoculum
mittere tabellarium ; nam ille in dinoscendis litteris lapsus est,
haud ego. Ea plane epistola tradita est tibi quam ille rectam dixit
50 ac certe scio credidit.’ ‘At cedo, inquit, ‘saltem nunc illam alteram
quae mihi fidem apud Episcopum redintegret; quae iam siue tuo
siue tabellionis errore prope interiit? ‘Atqui’ inquam ‘nimium
cautus hac in re fui, quippe gnarus occultandam epistolam quae
significabat deesse pecuniam, ratus esse quam retinueram, dum tuae
65 securitati studeo prospicere, in ignem miser inieci. Ibi stomachari
ille ac furere, ego solari hominem ac benigne polliceri totam hanc
turbam me compositurum. Itaque significaui Episcopo Maruffum
scripsisse iam olim ad te vti suo nomine reciperes, quum crederet
id te facturum ; te vero refugisse alienum aes, atque eo factum vt
Go ille receptam crederet, tu non accepisse seriberes. Quod si hoc
quoque commentum meum tua reuincat epistola, iam dispiciendum
est mihi aliud quippiam, ne meae apud dominum fidei iacturam
faciam, dum alterius laboro resarcire. Caeterum Maruffi syngrapham
ei restitui; nam pecuniam apud alium magis e re tua collocaui.
65 Recipies enim pro qualibet libra nostrate Flandricae pecuniae xxxs.
iid. ; ille dabat viiid. in qualibet libra minus.
ae 34; 37; 39; 40. apocapen MS.: corr. LB, 33. declararet scripsi: declarat!