principes Christiani sequerentur bonas institutiones. Illorum
insaniis interturbantur omnia. Libellum illum valde cupio;
propterea quod plane scio, vti alia tua omnia, prodibit libellus ille
25 abs te perfectus.
Quod scribis de Germania credo; quod autem mea verba de
eadem et testimonium tam multis ante annis dictum citas, miror
te memoria tenere. De tranquilla sede, quod scribis te optare, ego
quoque eandem tibi opto et tranquillam et foelicem; nam et ista
30 tua aetas et doctrina exposcit. Opto etiam vt ista tua sedes vltima
esset apud nos, si te tanto viro digni essemus; sed quales sumus,
expertus es saepius: tamen habes hic qui te summopere colunt,
Cantuariensis noster, cum eram apud illum his diebus, de te multa
locutus valde cupiuit praesentiam tuam. Is homo absolutus ab
35 omni negocio nunc degit in ocio felicissimo.
De philosophatione Christiana quod scribis verum est. Nemo est,
credo, in orbe iam Christiano ad illam professionem et negocium
te aptior ac magis idoneus, propter multiphariam tuam doctrinam;
quod ipse non scribis, sed ego hoc dico quod sentio. Legi quod in
40 primum Psalmum scripsisti et miror tuam Copiam; desydero quae
molitus es in epistolam ad Romanos. Non cessa, Erasme, sed quum
dederis nobis Nouum Testamentum Latinius, illustra idem tuis
expositionibus; et aede commentaria longissima in Euangelia. Tua
longitudo est breuitas. Crescit appetitus, modo stomachus sit sanus,
45 in lectione tuorum amantibus Scripturas. Si aperueris sensus, quod
nemo te melius faciet, magnum beneficium conferes et nomen tuum
immortalitati commendabis. Quid dico, immortalitati? Nomen
Erasmi nunquam peribit, sed gloriae dabis nomen tuum sempiternae,
et sudans in Iesu vitam tibi comparabis illam aeternam.
50 Quod deploras fortunam tuam, non fortiter. In tanto negocio,
videlicet in declarandis Scripturis, non poterit tibi fortuna deesse ;
modo speres in Deo, qui te in primis adiuuabit, stimulabitque alios
vt te in sanctissimis studiis adiuuent. Quod me exclamas foelicem,
demiror. Si de fortuna loqueris, vt non est nulla mea, ita non est
55 ampla et meis sumptibus vix sufficiens. Ego me heatum putarem,
si vel in summa egestate millesimam partem tuae doctrinae et
sapientiae possiderem; quam tu sine opibus comparasti, docens
doctrinam singularem alia via nescio qua, sed tua ista Erasmica, &e.
Applicabo me, si patieris, et adiungam lateri tuo, exhibeboque me
6o tibi discipulum etiam in discendo Graece, quanquam iam prouectus