Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0282
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 283 [283]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0282

OCR

423 | FROM JOHN COLET 2 59 aetate et prope senex; memor Catonem senem Graecas literas didicisse, agnoscens etiam te, qui es mecum par aetate et annis, nune Hebraicis literis te dare. Me, vt facis, ama, et si ad nos reuersus fueris, habebis me tibi deditissimum. Vale ex rure Stepneptiano apud genitricem: quae adhuc viuit et 65 belle senescit et de te saepius hilarem et iucundam facit mentionem. In die sancti Eduardi: in festo suae translationis. 412494. From THOMAS MORE. Deventer MS, or, f. 198 v°. (London. } LB. App. 252. (c. 21 June 1516.) THOMAS MORVS ERASMO RHOTERODAMO S. Ivers, charissime Erasme, omnibus de rebus me diligenter ad te scribere; quod quo faciam libentius eo imprimis animor, quod priorem epistolam meam intelligo placuisse tibi, amoris in te mei testimonio. At quum scribas eo praeterea nomine gratam fuisse, quod declaret virtutibus dicendi proficere, rursus profecto ad silentium inuitas; nam quidni pigeat litteras ad te dare, quas curiose expendi atque examinari videam? quippe quum profectus incrementa collaudas, rubore perfundor, conscius videlicet quantum cottidie ex illo nihil quod inerat ante decrescat. Quod certe necesse est accidat ei qui forensibus litigiis ab omni genere doctrinae tam 10 alienis (in quod pistrinum meae me vitae ratio detrusit) assidue distringitur; quibus ineptiis ita nune vexamur, vt neque animus cogitationi suppetat nec verba sermoni. Quamobrem si verba pensiculas, si dicendi vires examinas, hoc est si soloecismos ac barbarismos numeras, tacere iubes ; sin de rebus tuis meisque audire qualibet oratione contentus es, accipe de pecunia primum vtpote re primaria. f Recepta epistola tua illico Maruffum accerso, dico te litteras ad Archiepiscopum scripsisse, quibus testaris opera eius te recepisse pecuniam. Proin ‘Cedo; inquam, ‘aut pecuniam aut syngrapham per quam Antwarpiae possit exigere.’ ‘Faciam’ inquit, ‘sedulo, postquam a Cantuariensi accepero ; quam post tales Erasmi litteras illico numerandam haud dubito.” ‘At Erasmus’ inquam ‘ scripsit ; alteras quas dixi, quas nisi pecunia aut syngrapha recepta vetuit tradi; alteras quas iussit negata pecunia substitui, quibus Episcopum facit certiorem nullum hactenus nummum ad se peror or N o binas N or 424, 23. numerandas MS.: corr. LB. inquam Nichols: ingt MS. 25. substituit MS.: corr. Nichols. 424, 26. Episcopum] Cf. Ep. 388. 58 n. 52

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1555 px
Image height
2588 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
856.24 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0282.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0282.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit