OCR Output

218 LETTERS OF ERASMUS [1516

245 bonis authoribus ? qui cum ipsi nihil agant, aliorum praeclaris cona¬
tibus semper obstrepunt : homines adeo pingui iudicio vt his men:
dosum sit quicquid rectum est, contra nitidum et elegans quod
sordidissime conspurcatum ; ad haec adeo peruerso vt, cum eruditis
non patiantur esse ius magno studio deprauata corrigendi, tamen

250 iidem quibuslibet nebulonibus permittant impune suo arbitratu
summorum virorum libros contaminare, foedare, perdere. Proinde
necessum est fieri vt a plaerisque nullam referas gratiam, ab his
postremis malam etiam pro bono officio gratiam reportes. At quae¬
stum quidem facile negligit generosus animus, gloriam et laudem

255 facile contemnit Christianus. Porro gratiam pro meritis expetunt et
optimi quique. Quis ferat pro beneficio rependi calumniam ?

Haec omnia cum non ignorarem, tamen apud me tantum valuit
Hieronymi vindicandi studium, tantum vtilitas eorum quibus cordi
sunt arcanae litterae, tantum denique tuae celsitudinis et iudicium et

260 voluntas, quem prae caeteris assiduum huius negocii et impulsorem
habebam et efilagitatorem, vt contemptis difficultatibus omnibus
Herculano quodam animo laboriosissimam quidem sed pulcherrimam
adirem prouinciam, vnus propemodum cum tot mendarum portentis
depugnaturus. Nec enim tantundem laboris exantlatum arbitror in

265 paucis edomandis monstris Herculi quam mihi in tollendis tot men¬
darum milibus. Neque vero paulo plus vtilitatis hinc orbi profe¬
cturum existimo quam ex illius omnium ore celebratis laboribus.
Primum enim complurium sed praecipue veterum collatione volumi¬
num, nonnunquam ex apicum vestigiis addiuinantes, mendas

270 sustulimus et germanam reposuimus scripturam. Graeca quae vel
omissa fuerant vel perperam addita restituimus. Quod idem fecimus
et in Hebraicis; verum hac sane in parte quod minus nostro Marte
poteramus aliorum suppetiis praestitimus, praecipue fratrum Amer¬
bachiorum, Brunonis, Basilii et Bonifacii, quos optimus pater

275 Iohannes Amerbachius velut instaurandis bonis authoribus genitos
trium linguarum peritia curauit instruendos. Atque hi sane pater:
num animum et expectationem vicerunt etiam, nihil antiquius
ducentes Hieronymi gloria, et hac gratia nec impendio parcentes nec

valetudini., Quorum equidem auxilio libenter sum vsus, quod

280 Hebraeorum litteras degustassem verius quam didicissem. Et tamen

curauimus ne quid deesset auido lectori, etiam si quid deesset nobis ;
quodque nostris viribus erat diminutum, id ex aliorum suppetiis
abunde sarsimus. Cur enim nos pudeat id facere in vindicando
tanto authore quod haud pudet facere summos monarchas in
285 recipiendis, imo in perdendis oppidulis ?
247. contra add. B.

272. Hebraicis] Cp. Ep, 324. 31 n.