OCR Output

396] TO WILLIAM WARHAM 217

omnia cireumuolitans ex vno quoque quod esset eximium ad operis
sui mellificium congessit, ex variis flosculis hinc illine decerptis serta
concinnans aut velut ex versicoloribus tessellis musaicum opus con¬
texens. Et in his quod maxime retrusum est, id libentissime
consueuit intertexere. Quid enim tam abditum in prophetarum
inuolucris, in totius Instrumenti Veteris mysteriis, quid in Euange¬
licis aut Apostolicis litteris quod ille non ceu notum adhibeat ? non¬
nunquam sic alludens vt nec animaduertatur nisi ab eruditis et
attentis. Quid in Hebraeorum aut Chaldaeorum monumentis, quid
in rhetorum, cosmographorum, poetarum, medicorum,philosophorum,
denique haereticorum libris vnde non aliquid suo attexat volumini ?
Ea cum intelligi non queant nisi vndiquaque doctis, etiam si forent
emendatissima, quid fieri credis, cum ita vitiata, mutilata confusaque
sunt omnia vt si ipse reuiuisceret Hieronymus, libros suos nec agno¬
sceret nec intelligeret ?

Super haec omnia fuit et illud incommodum, quod maxima
pars authorum e quorum fontibus sua mutuatus est Hierony¬
mus, interiit; quorum praesidiis vtcunque sarciri poterat quod
erat iam toties deprauatum aut etiam omissum: siquidem in

205

Y
=
Ov

N
Y
o

fugere solent eruditi. Nam me quidem posteaquam neque gloriae
neque quaestus gratia laboris hoc suscepimus, non perinde mouebat
quod alium fortasse procul ab huiusmodi negocio capessendo deter¬
ruisset. Quid istuc, inquies? Nempe quod vt non alius est labor
qui plus adferat tedii molestiaeque, ita rursum nullus est vnde minus
ad suum redeat authorem vel gloriae vel gratiae, propterea quod
omnis huius laboris vtilitas sic redit ad lectorem, vt non modo non
sentiat nostros sudores quibus fruitur, sed ne suum quidem com¬
modum, nisi si quis forte nostra cum vulgatis codicibus contulerit.
Ac dum ille in pratis amoenissimis ociosus errat, ludit et currit in¬
offensus, haud aestimat quamdiu, quam odiose nobis luctandum
fuerit cum spinis ac vepribus, dum illi campum hunc repurgamus.
Nec expendit quamdiu vel vnica vocula nonnunquam torserit emenda¬
torem, nec venit in mentem quam multa nos offenderint hoc molientes
ne quid sit quod illum remoretur ; quantis difficultatibus parata sit illa
facilitas, quantis molestiis constiterit quod ille nihil sentit molestiae.

Sed ne molestus sim omneis huius negocii molestias persequens,
vnum illud et vere dicam et audacter, minoris arbitror Hieronymo
suos constitisse libros conditos quam nobis restitutos, et paucioribus
vigiliis apud illum natos fuisse quam apud nos renatos. Jam ex hoc
caetera sibi quisque coniiciat. . Quid hic commemorem ingratissimam
quorundam hominum imperitiam, qui nihil omnino nouari volunt in

240. arbitror add. B.

D
N
or

v
w
o

240