Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0241
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 242 [242]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0241

OCR

218 LETTERS OF ERASMUS [1516 245 bonis authoribus ? qui cum ipsi nihil agant, aliorum praeclaris conatibus semper obstrepunt : homines adeo pingui iudicio vt his men: dosum sit quicquid rectum est, contra nitidum et elegans quod sordidissime conspurcatum ; ad haec adeo peruerso vt, cum eruditis non patiantur esse ius magno studio deprauata corrigendi, tamen 250 iidem quibuslibet nebulonibus permittant impune suo arbitratu summorum virorum libros contaminare, foedare, perdere. Proinde necessum est fieri vt a plaerisque nullam referas gratiam, ab his postremis malam etiam pro bono officio gratiam reportes. At quaestum quidem facile negligit generosus animus, gloriam et laudem 255 facile contemnit Christianus. Porro gratiam pro meritis expetunt et optimi quique. Quis ferat pro beneficio rependi calumniam ? Haec omnia cum non ignorarem, tamen apud me tantum valuit Hieronymi vindicandi studium, tantum vtilitas eorum quibus cordi sunt arcanae litterae, tantum denique tuae celsitudinis et iudicium et 260 voluntas, quem prae caeteris assiduum huius negocii et impulsorem habebam et efilagitatorem, vt contemptis difficultatibus omnibus Herculano quodam animo laboriosissimam quidem sed pulcherrimam adirem prouinciam, vnus propemodum cum tot mendarum portentis depugnaturus. Nec enim tantundem laboris exantlatum arbitror in 265 paucis edomandis monstris Herculi quam mihi in tollendis tot mendarum milibus. Neque vero paulo plus vtilitatis hinc orbi profecturum existimo quam ex illius omnium ore celebratis laboribus. Primum enim complurium sed praecipue veterum collatione voluminum, nonnunquam ex apicum vestigiis addiuinantes, mendas 270 sustulimus et germanam reposuimus scripturam. Graeca quae vel omissa fuerant vel perperam addita restituimus. Quod idem fecimus et in Hebraicis; verum hac sane in parte quod minus nostro Marte poteramus aliorum suppetiis praestitimus, praecipue fratrum Amerbachiorum, Brunonis, Basilii et Bonifacii, quos optimus pater 275 Iohannes Amerbachius velut instaurandis bonis authoribus genitos trium linguarum peritia curauit instruendos. Atque hi sane pater: num animum et expectationem vicerunt etiam, nihil antiquius ducentes Hieronymi gloria, et hac gratia nec impendio parcentes nec valetudini., Quorum equidem auxilio libenter sum vsus, quod 280 Hebraeorum litteras degustassem verius quam didicissem. Et tamen curauimus ne quid deesset auido lectori, etiam si quid deesset nobis ; quodque nostris viribus erat diminutum, id ex aliorum suppetiis abunde sarsimus. Cur enim nos pudeat id facere in vindicando tanto authore quod haud pudet facere summos monarchas in 285 recipiendis, imo in perdendis oppidulis ? 247. contra add. B. 272. Hebraicis] Cp. Ep, 324. 31 n.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1487 px
Image height
2647 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
996.39 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0241.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0241.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit