OCR Output

396] TO WILLIAM WARHAM 219

Adiecimus singulis libellis aut epistolis argumenta, veluti fores
aperientes ingredi volentibus. Deinde quando non omnibus contigit
tot linguarum ac litterarum cognitio, si quid remorari poterat lectorem
mediocriter eruditum, id scholiis additis illustrauimus quae geminam
vtilitatem adferant : alteram quod tam insignis author, qui antehac 290
nec ab eruditissimis legi poterat, posthac a semidoctis poterit
intelligi; alteram quod iam non perinde procliue fuerit cuiuis
deprauare quod ab aliis est restitutum. Nec his contenti quaecunque
falso Hieronymi titulo cireumferebantur, eaque magna ex parte talia
vt non Hieronymum authorem, sed impudentissimum simul et 295
insulsissimum rabulam opificem prae se ferrent, non recidimus, ne
quid omnino desyderaret auidus magis quam elegans lector, hoc est,
vt dicam crassius, ne non haberent similes labra lactucas, sed in suum
relegauimus locum, nullo alioqui digna loco. Denique totum opus—de
ea loquor portione quam nobis proprie sumpsimus—in quatuor diges- 300
simus volumina. Primo rapawerixà kat rapaSeryparixà complexi ;
quod eorum quae ad vitam instituendam pertinent oporteat primam
esse curam. Secundum in tres diuisimus classes ; in quarum primam
retulimus quaedam non inerudita quidem illa nec indigna lectu, sed
tamen falso inscripta Hieronymo. In proximam aliena, sed quae 305
suis titulis authorem testentur. In tertiam velut in sentinam
reiecimus ineptissimas ineptias impostoris haud scio cuius ; de quo
merito dubites infantiorne sit an indoctior an impudentior. Is mihi
certe, quisquis fuit, videtur dignissimus quem publicis odiis prose¬
quantur omnia saecula ; qui de omnium aetatum ingeniis tam male 310
senserit vt sperarit neminem futurum qui possit insani rabulae
naenias ab eloquentissimi, doctissimi sanctissimique viri libris digno¬
scere. Tertium volumen dedimus ékeyxruxoïs et àmroňoyerikois,
nimirum his quae ad refellendos haereticorum errores et maleuo¬
lorum calumnias pertinent. Quartum tribuimus ééyymuamxots, vide- 31
licet quae sacrorum voluminum habent enarrationem.

Non dissimili studio nuper dedimus Nouum Instrumentum adiectis
annotationibus nostris: cuius lucubrationis nuncupationem Leoni
Pont. Max. tuaeque celsitudini communem facere visum est, quo
nouum opus duorum totius orbis summatum nomine tum munitius 3
tum commendatius exiret in manus omnium. At Hieronymum
velut ab inferis in lucem reuocatum tibi proprie dicatum esse volu¬
mus; vel quod citra exceptionem vni tibi mea debeam omnia, vel
quod tu Hieronymi gloriae soleas vnice fauere; nimirum prudenter
intelligens nihil esse secundum Euangelicas et Apostolicas litteras 325
dignius quod legatur a Christianis. Equitem crediderim ipsum

en

5
N
o

319. communem] Cf. Ep, 333 introd. and 89 seq.