OCR
396] TO WILLIAM WARHAM 217 omnia cireumuolitans ex vno quoque quod esset eximium ad operis sui mellificium congessit, ex variis flosculis hinc illine decerptis serta concinnans aut velut ex versicoloribus tessellis musaicum opus contexens. Et in his quod maxime retrusum est, id libentissime consueuit intertexere. Quid enim tam abditum in prophetarum inuolucris, in totius Instrumenti Veteris mysteriis, quid in Euangelicis aut Apostolicis litteris quod ille non ceu notum adhibeat ? nonnunquam sic alludens vt nec animaduertatur nisi ab eruditis et attentis. Quid in Hebraeorum aut Chaldaeorum monumentis, quid in rhetorum, cosmographorum, poetarum, medicorum,philosophorum, denique haereticorum libris vnde non aliquid suo attexat volumini ? Ea cum intelligi non queant nisi vndiquaque doctis, etiam si forent emendatissima, quid fieri credis, cum ita vitiata, mutilata confusaque sunt omnia vt si ipse reuiuisceret Hieronymus, libros suos nec agnosceret nec intelligeret ? Super haec omnia fuit et illud incommodum, quod maxima pars authorum e quorum fontibus sua mutuatus est Hieronymus, interiit; quorum praesidiis vtcunque sarciri poterat quod erat iam toties deprauatum aut etiam omissum: siquidem in 205 Y = Ov N Y o fugere solent eruditi. Nam me quidem posteaquam neque gloriae neque quaestus gratia laboris hoc suscepimus, non perinde mouebat quod alium fortasse procul ab huiusmodi negocio capessendo deterruisset. Quid istuc, inquies? Nempe quod vt non alius est labor qui plus adferat tedii molestiaeque, ita rursum nullus est vnde minus ad suum redeat authorem vel gloriae vel gratiae, propterea quod omnis huius laboris vtilitas sic redit ad lectorem, vt non modo non sentiat nostros sudores quibus fruitur, sed ne suum quidem commodum, nisi si quis forte nostra cum vulgatis codicibus contulerit. Ac dum ille in pratis amoenissimis ociosus errat, ludit et currit inoffensus, haud aestimat quamdiu, quam odiose nobis luctandum fuerit cum spinis ac vepribus, dum illi campum hunc repurgamus. Nec expendit quamdiu vel vnica vocula nonnunquam torserit emendatorem, nec venit in mentem quam multa nos offenderint hoc molientes ne quid sit quod illum remoretur ; quantis difficultatibus parata sit illa facilitas, quantis molestiis constiterit quod ille nihil sentit molestiae. Sed ne molestus sim omneis huius negocii molestias persequens, vnum illud et vere dicam et audacter, minoris arbitror Hieronymo suos constitisse libros conditos quam nobis restitutos, et paucioribus vigiliis apud illum natos fuisse quam apud nos renatos. Jam ex hoc caetera sibi quisque coniiciat. . Quid hic commemorem ingratissimam quorundam hominum imperitiam, qui nihil omnino nouari volunt in 240. arbitror add. B. D N or v w o 240