OCR Output

216 LETTERS OF ERASMUS [1516

ferenda contumelia, in cuius immortalia monumenta sic impune
debacchati sint isti plusquam apri Calydonii, partim publica studio¬
sorum vtilitas, quos videbam a tam eximiis epulis hisce rebus sub¬
165 moueri, vt epistolarum volumina, quae quo plus habebant eruditionis
et eloquentiae, hoc foedius erant deprauata, pro mea virili restituerem,
haud quaquam ignarus quam duram et arduam adirem prouinciam.
Iam primum enim ipsa tot voluminum inter se collatio quantum
habeat tedii norunt hi quibus vsu venit in hoe pistrino versatos esse.
170 Et saepe cum his voluminibus erat res quae vel legere non mediocris
esset negocii, quippe litterarum figuris vel carie situque oblitteratis,
vel tinearum ac blactarum iniuria semirosis ac mutilis, vel Gotthorum
aut Longobardorum more depictis, vt in formis etiam noscitandis
mihi fuerit repuerascendum: vt ne commemorem interim, quod
175 illud ipsum animaduertere ac velut olfacere, si quid parum resipiat
germanam ac veram lectionem, hominis sit mea sententia nec
ineruditi nec stupidi nec oscitantis. Atqui super haec longe dificil¬
limum est aut ex varie deprauatis quid ab authore positum fuerit
coniicere, aut ex qualibuscunque figurarum fragmentis ac vestigiis
180 primam diuinare lectionem: ac rursus ea res cum vbique plurimum
habeat difficultatis, tum vero potissimum in libris Hieronymianis.
Idque pluribus de causis accidit. Primum quod ipsum dicendi
genus haud quaquam triuiale sit, sed sententiis variegatum, epipho¬
nematis argutum, strophis obliquum ac vafrum, argumentis densum
185 et instans, allusionibus festiuum, nonnunquam variis rhetorum
schematis veluti lasciuiens, vbique doctum et artificem prae se ferens.
Vnde factum est vt quo longius huius oratio abest a vulgi intelli¬
gentia, hoc pluribus mendis fuerit contaminata, dum hic scribit non
quod legit sed quod intelligit, ille deprauatum existimans quicquid
zgo non assequitur, vtcunque visum fuerit, mutat scripturam, animi
modo sui secutus somnium., Rursum alius forte deprehendens
corruptam esse scripturam, dum ex leui coniectura nititur emendare,
pro vnico mendo geminum inducit et, dum vulnusculo mederi studet,
vulnus infligit immedicabile.

195 Accedit ad haec varia quaedam et admirabilis omnium rerum
mixtura, quam affectauit etiam Hieronymus, sed omnino felicissime,
pia nimirum ambitione et sancta quadam ostentatione iactitans opes
suas, quo magis veternum. nobis excutiat et oscitabundos ad arcanae
scripturae studium expergefaciat. Quid enim est vsquam in vllo vel

209 authorum vel litterarum genere quod ille passim non aspergat, in¬
culcet, infulciat? Hebraica, Graeca, Latina, Chaldaica, sacra, pro¬
phana, vetera, noua. Denique quid non? Sic ille velut apicula per

173. B: Logobardoruma, 176. sit ô: essea. 181. habet 8. 187. vulgi
a: simplicium £, 202. Denique «dd, B.