Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0239
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 240 [240]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0239

OCR

216 LETTERS OF ERASMUS [1516 ferenda contumelia, in cuius immortalia monumenta sic impune debacchati sint isti plusquam apri Calydonii, partim publica studiosorum vtilitas, quos videbam a tam eximiis epulis hisce rebus sub165 moueri, vt epistolarum volumina, quae quo plus habebant eruditionis et eloquentiae, hoc foedius erant deprauata, pro mea virili restituerem, haud quaquam ignarus quam duram et arduam adirem prouinciam. Iam primum enim ipsa tot voluminum inter se collatio quantum habeat tedii norunt hi quibus vsu venit in hoe pistrino versatos esse. 170 Et saepe cum his voluminibus erat res quae vel legere non mediocris esset negocii, quippe litterarum figuris vel carie situque oblitteratis, vel tinearum ac blactarum iniuria semirosis ac mutilis, vel Gotthorum aut Longobardorum more depictis, vt in formis etiam noscitandis mihi fuerit repuerascendum: vt ne commemorem interim, quod 175 illud ipsum animaduertere ac velut olfacere, si quid parum resipiat germanam ac veram lectionem, hominis sit mea sententia nec ineruditi nec stupidi nec oscitantis. Atqui super haec longe dificillimum est aut ex varie deprauatis quid ab authore positum fuerit coniicere, aut ex qualibuscunque figurarum fragmentis ac vestigiis 180 primam diuinare lectionem: ac rursus ea res cum vbique plurimum habeat difficultatis, tum vero potissimum in libris Hieronymianis. Idque pluribus de causis accidit. Primum quod ipsum dicendi genus haud quaquam triuiale sit, sed sententiis variegatum, epiphonematis argutum, strophis obliquum ac vafrum, argumentis densum 185 et instans, allusionibus festiuum, nonnunquam variis rhetorum schematis veluti lasciuiens, vbique doctum et artificem prae se ferens. Vnde factum est vt quo longius huius oratio abest a vulgi intelligentia, hoc pluribus mendis fuerit contaminata, dum hic scribit non quod legit sed quod intelligit, ille deprauatum existimans quicquid zgo non assequitur, vtcunque visum fuerit, mutat scripturam, animi modo sui secutus somnium., Rursum alius forte deprehendens corruptam esse scripturam, dum ex leui coniectura nititur emendare, pro vnico mendo geminum inducit et, dum vulnusculo mederi studet, vulnus infligit immedicabile. 195 Accedit ad haec varia quaedam et admirabilis omnium rerum mixtura, quam affectauit etiam Hieronymus, sed omnino felicissime, pia nimirum ambitione et sancta quadam ostentatione iactitans opes suas, quo magis veternum. nobis excutiat et oscitabundos ad arcanae scripturae studium expergefaciat. Quid enim est vsquam in vllo vel 209 authorum vel litterarum genere quod ille passim non aspergat, inculcet, infulciat? Hebraica, Graeca, Latina, Chaldaica, sacra, prophana, vetera, noua. Denique quid non? Sic ille velut apicula per 173. B: Logobardoruma, 176. sit ô: essea. 181. habet 8. 187. vulgi a: simplicium £, 202. Denique «dd, B.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1487 px
Image height
2642 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
989.14 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0239.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0239.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit