Proinde quando tu nobis velut alterum exhibes Esdram, et sedatis,
quod in te fuit, bellorum procellis, sarciendae religionis prouinciam
strenue capessis, par est nimirum vt omnes vbique gentium ac 30
terrarum Christiani rem omnium pulcherrimam ac saluberrimam
conantem pro sua quisque facultate adiuuent. Iam video passim
excellentes ingenio viros, ceu magnos et opulentos reges, Solomoni
nostro in templi structuram mittere marmora, ebur, aurum, gemmas.
Nos tenues reguli seu potius homunculi qualescunque materias aut 35
certe caprarum pelles, ne nihil conferremus, mittere studemus: vile
quidem munusculum, quod ad nostram attinet operam, sed vnde
(nisi me fallit animus) Christi templo, si non multum splendoris,
certe non parum vtilitatis sit accessurum ; praesertim si eius calculo
comprobetur, de cuius vnius nutu ac renutu summa rerum humana- 40
rum pendet vniuersa.
Etenim cum illud haberem perspectissimum, praecipuam spem
planeque sacram, vt aiunt, ancoram restituendae sarciendaeque
Christianae religionis in hoc esse sitam, si quotquot vbique terrarum
Christianam philosophiam profitentur, in primis autoris sui decreta 45
ex Euangelicis Apostolicisque literis imbibant, in quibus verbum
illud coeleste, quondam e corde Patris ad nos profectum, adhuc nobis
viuit, adhuc spirat, adhuc agit et loquitur, sic vt mea quidem
sententia nusquam alias efficacius aut praesentius: ad haec, cum
viderem salutarem illam doctrinam longe purius ac viuidius ex ipsis
peti venis, ex ipsis hauriri fontibus, quam ex lacunis aut riuulis,
Nouum (vt vocant) Testamentum vniuersum ad Graecae originis
fidem recognouimus, idque non temere neque leui opera sed ad¬
hibitis in consilium compluribus vtriusque linguae codicibus, nec iis
sane quibuslibet, sed vetustissimis simul et emendatissimis. Ht 55
quoniam nouimus in rebus sacris religiose quoque versandum esse,
nec hae contenti diligentia per omnia veterum theologorum scripta
circumuolantes, ex horum citationibus aut expositionibus subodorati
sumus quid quisque legisset aut mutasset. Adiecimus Annotationes
nostras, quae primum lectorem doceant quid qua ratione fuerit im¬
mutatum: deinde, si quid alioqui perplexum, ambiguum aut ob¬
scurum, id explicent atque enodent: postremo quae obsistant quo
minus procliue sit in posterum deprauare quod nos vix eredendis
vigiliis restituissemus. Quanquam, vt ingenue dicam, quicquid hoc