OCR
384] TO LEO X 185 Proinde quando tu nobis velut alterum exhibes Esdram, et sedatis, quod in te fuit, bellorum procellis, sarciendae religionis prouinciam strenue capessis, par est nimirum vt omnes vbique gentium ac 30 terrarum Christiani rem omnium pulcherrimam ac saluberrimam conantem pro sua quisque facultate adiuuent. Iam video passim excellentes ingenio viros, ceu magnos et opulentos reges, Solomoni nostro in templi structuram mittere marmora, ebur, aurum, gemmas. Nos tenues reguli seu potius homunculi qualescunque materias aut 35 certe caprarum pelles, ne nihil conferremus, mittere studemus: vile quidem munusculum, quod ad nostram attinet operam, sed vnde (nisi me fallit animus) Christi templo, si non multum splendoris, certe non parum vtilitatis sit accessurum ; praesertim si eius calculo comprobetur, de cuius vnius nutu ac renutu summa rerum humana- 40 rum pendet vniuersa. Etenim cum illud haberem perspectissimum, praecipuam spem planeque sacram, vt aiunt, ancoram restituendae sarciendaeque Christianae religionis in hoc esse sitam, si quotquot vbique terrarum Christianam philosophiam profitentur, in primis autoris sui decreta 45 ex Euangelicis Apostolicisque literis imbibant, in quibus verbum illud coeleste, quondam e corde Patris ad nos profectum, adhuc nobis viuit, adhuc spirat, adhuc agit et loquitur, sic vt mea quidem sententia nusquam alias efficacius aut praesentius: ad haec, cum viderem salutarem illam doctrinam longe purius ac viuidius ex ipsis peti venis, ex ipsis hauriri fontibus, quam ex lacunis aut riuulis, Nouum (vt vocant) Testamentum vniuersum ad Graecae originis fidem recognouimus, idque non temere neque leui opera sed adhibitis in consilium compluribus vtriusque linguae codicibus, nec iis sane quibuslibet, sed vetustissimis simul et emendatissimis. Ht 55 quoniam nouimus in rebus sacris religiose quoque versandum esse, nec hae contenti diligentia per omnia veterum theologorum scripta circumuolantes, ex horum citationibus aut expositionibus subodorati sumus quid quisque legisset aut mutasset. Adiecimus Annotationes nostras, quae primum lectorem doceant quid qua ratione fuerit immutatum: deinde, si quid alioqui perplexum, ambiguum aut obscurum, id explicent atque enodent: postremo quae obsistant quo minus procliue sit in posterum deprauare quod nos vix eredendis vigiliis restituissemus. Quanquam, vt ingenue dicam, quicquid hoc ox o 28. exhibes a : praestas £. 36. conferremus a: conferamus 5. 46. verbum illud coeleste . . . 47. profectum a: sermo ille coelestis . . . profectus £. 34. templi structuram] An evident John 1. 1; cf. p. 183. It aroused hostile allusion to the building of St. Peter’s; criticism in many directions ; to which see Creighton, iv. pp. 83-5. Erasmus replied with the Apologia de 46. verbum] The change made here ‘In principio erat sermo’, Basle, Froben, in B was made at the same time in Aug. 1520.