65 est operis videri poterat humilius quam vt ei dicandum esset quo
nihil maius habet hic orbis; nisi conueniret vt quicquid ad religionem
instaurandam pertinet, haud alii consecretur quam summo religionis
principi et eidem assertori.
Neque metus est ne munus hoc nostrum qualecunque sis asper¬
7o naturus, qui non loco tantum referas illum qui donaria non preciis
sed animis solitus sit aestimare, qui duo minutula pauperculae viduae
splendidis et opimis diuitum donariis praetulerit. Iam an non
cotidie videmus inter auro gemmisque radiantia regum donaria
pratensibus flosculis aut hortensibus herbulis concinnatas corollas
75 Suspendi diuis, quas re tenuis, pietate diues offert plaebecula? Alio¬
qui quicquid illud est seu magnum seu pusillum, seu ludicrum seu
saerium, quod huius ingenioli fundus produxerit, id omne, vt nullus
dedicem, suopte iure sibi potest vindicare summus ille apud suos
virtutum ac literarum omnium Mecoenas et antistes, Gulielmus
8o Vuaramus archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae non tituli
tantum honore primas, ac tuae sanctitatis legatus, vt vocant, natus:
cui meipsum quoque quantus quantus sum debeo, non modo vni¬
uersum studii mei prouentum. Siquidem is (vt ne dicam interim
cuiusmodi tum publice tum priuatim in me fuerit) id praestat suae
85 Britanniae quod Leo praestat orbi terrarum: quodque Medicea
domus iam olim est Italiae vel hoe nomine terrarum omnium
felicissimae, hoc is suis est Anglis, ceu salutare quoddam sidus, ab
ipsis fatis in hoc datus vt eo praeside quicquid est bonarum rerum
repullulet ac subolescat. Nam perinde quasi vno in homine plures
go sint heroes et vnicum pectus non simplex inhabitet numen, ita miris
modis archiepiscopum gerit ecclesiae, legatum sedi Rhomanae, con¬
siliarium regiae, cancellarium iusticiae, Mecoenatem studiis ; cuius
opera potissimum factum est vt insula iam olim viris, armis opibus¬
que pollens, nunc optimis item legibus, religione, moribus, ad extre¬
95 mum ingeniis omni literarum genere perpolitis adeo floreat vt cum
quauis caeterarum regionum possit ex aequo contendere.
Verum quo latius huius laboris nostri manaret vtilitas, visum est
tui nominis apud omnes sacrosancti ceu lenocinio quodam ad pu¬
blicam orbis abuti commoditatem, praesertim cum huc vocet ipsa
100 quoque rei ratio; quod pulchre congruebat vt illius auspiciis haec
Christiana philosophia diriuaretur ad omneis mortales, qui Christianae
religionis teneret arcem, ac per eum proficisceretur doctrina coelestis
ad vniuersos homines, per quem Christus nos voluit accipere quic¬
quid homines e terris euehit in coelum. Quanquam adeo quid
105 tandem vetat quo minus hic liber gemina commendatione fultus, hoc