Nos rudera comportauimus sed ad structuram templi Dei. Alii locu¬
pletiores ebur, aurum, marmor et gemmas addituri sunt. Nos viam
ante salebris ac lamis molestam industria nostra constrauimus, sed in
qua deinde magni theologi commodius essedis ac mannis vectentur.
150 Nos circi solum aequauimus, in quo iam inoffensius praeclaras illas
suae sapientiae pompas aedant. Nos noualem antehac spinis ac
lappis incommodum sarculo repurgauimus, quo facilius illi felicem
exerceant segetem. Nos campum aperuimus, amoliti quae obstabant,
in quo qui volent posthac arcanas explicare literas vel colludant li¬
155 berius vel congrediantur expeditius. Quibus vetus illa theologia
magis arridet, ii magnum habent adminiculum quo nituntur eluctan¬
di. Rursus qui iuxta parabolam euangelicam dicit, Vetus vinum
melius est, et huius recentioris theologiae studio veterem negligit,
habet is quoque quo sua quae mauult certius ac fidelius tractet. Et
160 vt nihil hinc accedat commoditatis, nihil certe perditurus est de suo,
si haec accesserint iis qui malunt diuinas litteras e purissimis fonti¬
bus quam ex qualibuscunque riuulis ac lacunis haurire, toties aliunde
alio transfusis, ne dicam suum et asinorum yngulis perturbatis. Vt
gratius est pomum quod tuis manibus ex ipsa matre decerpseris
16: arbore ; vt dulcior aqua quam ex ipsa vena subscatentem hauseris;
vt iucundius vinum quod ex eo deprompseris dolio in quo primum
fuerat conditum: ita diuinae literae nescio quid habent natiuae
fragrantiae, nescio quid spirant suum ac genuinum, si eo sermone
legantur quo primum scripserunt ii qui partim e sacro illo ac coelesti
170 hauserunt ore, partim eiusdem afflati spiritu nobis tradiderunt. Si
Christi sermones extarent Hebraicis aut Syriacis, hoc est iisdem
verbis proditi quibus ille locutus est, cui non cordi foret in illis
philosophari, et non solum verborum vim ac proprietatem verum
singulos etiam apices excutere? Certe quod huic est proximum
175 habemus et negligimus. Si quis ostentet Christi vestem aut pedis
vestigium, procumbimus, adoramus, exosculamur. Atqui vt vni¬
uersas illius vestes et totam maternae domus supellectilem pro¬
feras, nihil est quod Christum expressius, efficacius, absolutius
referat, exprimat, repraesentet quam Euangelistarum et Apostolo¬
180 rum literae.
Proinde si cui aut non licet aut non libet in his sacris versari
deliciis, certe ne obstrepat, ne obturbet, ne inuideat meliora co¬
nantibus. Amplectantur ipsi quod amant, habeant, fruantur. Nemo
vetat, Nos illis haec non scripsimus. Sed erunt e diuerso quibus
185 haec admodum pauca videantur, et malint nihil cum aeditione vul¬