Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0193
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 194 [194]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0193

OCR

170 LETTERS OF ERASMUS [2515 Nos rudera comportauimus sed ad structuram templi Dei. Alii locupletiores ebur, aurum, marmor et gemmas addituri sunt. Nos viam ante salebris ac lamis molestam industria nostra constrauimus, sed in qua deinde magni theologi commodius essedis ac mannis vectentur. 150 Nos circi solum aequauimus, in quo iam inoffensius praeclaras illas suae sapientiae pompas aedant. Nos noualem antehac spinis ac lappis incommodum sarculo repurgauimus, quo facilius illi felicem exerceant segetem. Nos campum aperuimus, amoliti quae obstabant, in quo qui volent posthac arcanas explicare literas vel colludant li155 berius vel congrediantur expeditius. Quibus vetus illa theologia magis arridet, ii magnum habent adminiculum quo nituntur eluctandi. Rursus qui iuxta parabolam euangelicam dicit, Vetus vinum melius est, et huius recentioris theologiae studio veterem negligit, habet is quoque quo sua quae mauult certius ac fidelius tractet. Et 160 vt nihil hinc accedat commoditatis, nihil certe perditurus est de suo, si haec accesserint iis qui malunt diuinas litteras e purissimis fontibus quam ex qualibuscunque riuulis ac lacunis haurire, toties aliunde alio transfusis, ne dicam suum et asinorum yngulis perturbatis. Vt gratius est pomum quod tuis manibus ex ipsa matre decerpseris 16: arbore ; vt dulcior aqua quam ex ipsa vena subscatentem hauseris; vt iucundius vinum quod ex eo deprompseris dolio in quo primum fuerat conditum: ita diuinae literae nescio quid habent natiuae fragrantiae, nescio quid spirant suum ac genuinum, si eo sermone legantur quo primum scripserunt ii qui partim e sacro illo ac coelesti 170 hauserunt ore, partim eiusdem afflati spiritu nobis tradiderunt. Si Christi sermones extarent Hebraicis aut Syriacis, hoc est iisdem verbis proditi quibus ille locutus est, cui non cordi foret in illis philosophari, et non solum verborum vim ac proprietatem verum singulos etiam apices excutere? Certe quod huic est proximum 175 habemus et negligimus. Si quis ostentet Christi vestem aut pedis vestigium, procumbimus, adoramus, exosculamur. Atqui vt vniuersas illius vestes et totam maternae domus supellectilem proferas, nihil est quod Christum expressius, efficacius, absolutius referat, exprimat, repraesentet quam Euangelistarum et Apostolo180 rum literae. Proinde si cui aut non licet aut non libet in his sacris versari deliciis, certe ne obstrepat, ne obturbet, ne inuideat meliora conantibus. Amplectantur ipsi quod amant, habeant, fruantur. Nemo vetat, Nos illis haec non scripsimus. Sed erunt e diuerso quibus 185 haec admodum pauca videantur, et malint nihil cum aeditione vul171. aut Syriacis add. e. 157. Vetus vinum] Luke 5. 39.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1571 px
Image height
2671 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1008.12 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0193.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0193.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit