OCR Output

373] TO THE READER WAL

gata conuenire. Verum non hoe egimus vt sermo politior esset, sed
vt emendatior ac dilucidior: nec erat hic in seyrpo, quod aiunt, quae¬
rendus nodus. Quin illud potius optandum est omnibus, vt nihil
vsquam sit obuium in sacris literis quod hanc operam postulet. In
Euangeliis, quoniam per se dilucidus ac prope semet explicans hi¬
storiae tenor simplici et inaffectato sermone profiuit, ne fieri quidem
potuit vt admodum multa vitiare potuerit vel interpres vel librarius :
quanquam haec ipsa, si quis ad summam expendat, nimium etiam
multa sunt, illic vbi nullum oportebat subesse scrupulum. Caeterum
in Epistolis Apostolicis ob sermonis pariter et sententiarum obscuri¬
tatem, plura necesse fuit immutare. Nos interim adnotandi dili¬
gentiam ita moderati sumus vt nec superstitione molesti nec in¬
diligentia diminuti videremur. Rem autem omnem quam potuimus
paucissimis verbis indicauimus magis quam explicuimus, ne negocio
suapte natura parum amoeno loquacitatis quoque taedium adderemus.
Pium est opus, Christianum est opus.

Proinde te, quaeso, lector optime, vt tu quoque vicissim pias aures
et Christianum pectus ad legendum adferas. Ne quis haec eo animo
in manus sumat quo fortassis sumit Noctes Gellianas aut Angeli Poli¬
tiani Miscellanea ; videlicet quo neruos ingenii, vim eloquentiae et
eruditionem retrusam velut ad Lydium exigat lapidem. In re sacra
versamur, et in ea re quae simplicitate puritateque potissimum est
orbi commendata: in qua ridiculum sit humanam eruditionem
ostentare velle, impium humanam iactare eloquentiam ; quam etiam
si forsan adesset, dissimulare conueniebat, ne quis illud merito possit
obiicere, rò êv parf púpov. Simplici puroque studio tradimus haec
Christianis auribus, quo posthac in sacrosancta hac philosophia et
plures versarentur et lubentius, denique vt minore cum negocio, ita
maiore cum fructu. Christum ipsum, quo teste simul et adiutore
molimur haec, parum mihi propitium imprecor, nisi ex hisce labori¬
bus adeo nihil venamur emolumenti, vt magnam etiam certamque
rei pecuniariae iacturam scientes ac volentes acceperimus. Porro
famae dulcedine tantum abest vt titillemur, vt ne nomen quidem
nostrum fuerimus asscripturi, ni veriti fuissemus ne hac ratione
operis minueretur vtilitas; quod apud omnes suspecta res sit liber
dvévepos. Nos ad vtrunque iuxta parati sumus, vt vel rationem
reddamus si quid recte monuimus, vel ingenue confiteamur errorem
sicubi lapsi deprachendimur. Homines sumus et humani nihil
alienum a nobis esse ducimus.

210. illud om. B. 211. tradidimus y. 214. simul om. y. 219. ne
a: nec (.

201. ad ytrunque] Cf. Verg. Aen. 2. 61. 223. Homines] Cf. Ter. Haut. 77.

m

90

Y
o
o

D
Hi
ox

D
D
o