Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0194
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 195 [195]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0194

OCR

373] TO THE READER WAL gata conuenire. Verum non hoe egimus vt sermo politior esset, sed vt emendatior ac dilucidior: nec erat hic in seyrpo, quod aiunt, quaerendus nodus. Quin illud potius optandum est omnibus, vt nihil vsquam sit obuium in sacris literis quod hanc operam postulet. In Euangeliis, quoniam per se dilucidus ac prope semet explicans historiae tenor simplici et inaffectato sermone profiuit, ne fieri quidem potuit vt admodum multa vitiare potuerit vel interpres vel librarius : quanquam haec ipsa, si quis ad summam expendat, nimium etiam multa sunt, illic vbi nullum oportebat subesse scrupulum. Caeterum in Epistolis Apostolicis ob sermonis pariter et sententiarum obscuritatem, plura necesse fuit immutare. Nos interim adnotandi diligentiam ita moderati sumus vt nec superstitione molesti nec indiligentia diminuti videremur. Rem autem omnem quam potuimus paucissimis verbis indicauimus magis quam explicuimus, ne negocio suapte natura parum amoeno loquacitatis quoque taedium adderemus. Pium est opus, Christianum est opus. Proinde te, quaeso, lector optime, vt tu quoque vicissim pias aures et Christianum pectus ad legendum adferas. Ne quis haec eo animo in manus sumat quo fortassis sumit Noctes Gellianas aut Angeli Politiani Miscellanea ; videlicet quo neruos ingenii, vim eloquentiae et eruditionem retrusam velut ad Lydium exigat lapidem. In re sacra versamur, et in ea re quae simplicitate puritateque potissimum est orbi commendata: in qua ridiculum sit humanam eruditionem ostentare velle, impium humanam iactare eloquentiam ; quam etiam si forsan adesset, dissimulare conueniebat, ne quis illud merito possit obiicere, rò êv parf púpov. Simplici puroque studio tradimus haec Christianis auribus, quo posthac in sacrosancta hac philosophia et plures versarentur et lubentius, denique vt minore cum negocio, ita maiore cum fructu. Christum ipsum, quo teste simul et adiutore molimur haec, parum mihi propitium imprecor, nisi ex hisce laboribus adeo nihil venamur emolumenti, vt magnam etiam certamque rei pecuniariae iacturam scientes ac volentes acceperimus. Porro famae dulcedine tantum abest vt titillemur, vt ne nomen quidem nostrum fuerimus asscripturi, ni veriti fuissemus ne hac ratione operis minueretur vtilitas; quod apud omnes suspecta res sit liber dvévepos. Nos ad vtrunque iuxta parati sumus, vt vel rationem reddamus si quid recte monuimus, vel ingenue confiteamur errorem sicubi lapsi deprachendimur. Homines sumus et humani nihil alienum a nobis esse ducimus. 210. illud om. B. 211. tradidimus y. 214. simul om. y. 219. ne a: nec (. 201. ad ytrunque] Cf. Verg. Aen. 2. 61. 223. Homines] Cf. Ter. Haut. 77. m 90 Y o o D Hi ox D D o

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1555 px
Image height
2608 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1020.84 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0194.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0194.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit