OCR Output

168 LETTERS OF ERASMUS

[1515

et excussimus: quangquam id quidem oùk dvev ®yoéos, vt Graecorum

70 habet prouerbium ; nihil enim alienius ab ingenio moribusque meis
quam ad exemplum Aesopicae corniculae alienis me venditare plumis.
Hac igitur in parte, cum primum hoc opus aederemus, nonnihil adiuti
sumus opera subsidiaria viri non solum pietate verum etiam trium
peritia linguarum eminentis, hoc est veri theologi, Ioannis Oecolampa¬

75 dii Vinimontani ; quod ipse in litteris Haebraicis nondum eo pro¬
cesseram vt mihi iudicandi sumerem autoritatem.

Equidem haud nesciebam has minutias et ceu spinas longe plus
habere sudoris quam gloriae, neque multum gratiae ex hoc laboris
genere solere redire ad autorem, tum lectori magis vsui esse quam

8o voluptati. Verum si nos tantum tedii publicae vtilitatis respectu
deuorauimus, par est nimirum vt lector item vel suae vtilitatis causa
nonnihil molestiae decoquat, et eum animum quem nos iuuandis aliis
praestitimus, ipse praestet sibi suoque commodo. Sunt haec quae
tractamus minutissima, fateor, sed eiusmodi vt minore propemodum

85 negocio magna illa tractari potuerint, quae sublimes theologi magno
supercilio buccis typho crepantibus solent èkrpayoôíćew: ad haec, eius¬
modi vt ob has minutissimas minutias et illa maxima fuerint aliquoties
excutienda. Minima sunt, verum ob haec minima videmus maximos
etiam theologos nonnunquam et labi turpiter et hallucinari: quem¬

go admodum et locis aliquot indicabimus, non vti quenquam insectemur
(qui morbus ab opere Christiano, imo a tota vita Christiana, quam
longissime debet abesse) sed vt paucis exemplis citra cuiusquam
contumeliam adductis nostram fidem lectori probemus, ne quis has
ceu nugas contemnat, quandoquidem re vera iuxta Flacci dictum hae

95 nugae seria ducunt. Cur in ciborum apparatu tam morosi sumus, in
cultu minimis etiam offendimur, in re pecuniaria nihil est tam minu¬
tum cuius non habeatur ratio, in solis litteris diuinis displicet haec
diligentia, placet neglectus? vt ne dicam interim eam esse rei
maiestatem, vt nulla pars tam humilis esse possit quae sit homini

100 pio fastidienda, imo quae non reuerenter ac religiose tractanda.
Humi reptat, inquiunt, in verbulis ac syllabis diseruciatur. Cur
vllum eius verbum contemnendum ducimus, quem verbi titulo coli¬
mus et adoramus? presertim cum ipse ne minutissimum quidem
ioda aut apiculum in yanum abiturum testatus sit. Infima pars est
105 quam vocant literam ; sed huic ceu fundamento mysticus innititur

sensus. Rudera sunt, sed his ruderibus admirandi illius aedificii
moles augusta fulcitur.

72. cum .. , aederemus add. B. 84. eiusmodi a : eius generis e. 87. ali¬
quoties add. B. 89. turpiter a : insigniter e, 90. indicauimus e. 94. re
vera add. e. 96. minimis 8 : nimis a. 104. iota B.

94. Flacci] A. P. 451. 108. ipse] Matt. 5. 18.