OCR Output

373] TO THE READER 167

horum quos recensui codicum fidem, et aliorum his similium, quos 30
non perinde refert memorare. Postremo ad probatissimorum omnium
suffragiis autorum vel citationem vel emendationem vel enarra¬
tionem, nempe Origenis, Chrysostomi, Cyrilli, Hieronymi, Ambrosii,
Hilarii, Augustini, Theophylacti, Basilii, Bedae : quorum testimonia
complusculis locis in hoe adduximus vt, cum prudens lector perspe- 3
xerit certis in locis nostram emendationem cum illorum iudicio con¬
sentire, in caeteris item nobis habeat fidem, in quibus haud scio an
casu factum sit vt illi nihil annotarint aut alioqui suffragati fuerint.
Verum quoniam sciebam hominum more fieri vt cum omnibus in
rebus, tum praecipue in studiis semper offendat nouitas, et veterem 4°
illum gustum ac familiarem notamque, sicut aiunt, saliuam plaerique
requirant; deinde perpendens quanto facilius sit, his praesertim tem¬
poribus, emendatos libros deprauare quam deprauatos emendare,
sacris libris recognitis hos velut indices annexuimus: partim vt
lectori faceremus satis reddita ratione quid cur mutatum sit, aut 45
certe placaremus, si quid forte offenderit, vt varia sunt mortalium
tum ingenia tum iudicia; partim vt operis incolumitati consulere¬
mus, ne posthac cuiuis in procliui esset rursum vitiare quod tantis
sudoribus fuerat vteumque restitutum. Primum igitur si quid
librariorum vel incuria vel inscitia, si quid temporum iniuria vicia- 50
tum comperimus, id non temere, sed omnia quae licuit subodorati,
germanae reddidimus lectioni. Si quid obscurius dictum occurrit,
illustrauimus ; si quid ambigue dictum ac perplexius, id explicuimus ;
sicubi varietas exemplariorum aut diuersa distinctio aut ipsa sermonis
ambiguitas varios gignit sensus, sic eos aperuimus vt ostenderemus
quid nobis magis probaretur, caeterum lectori iudicium deferentes.
Et quanquam ab interprete, quisquis is fuit, ob inueteratam et re¬
ceptam editionem non libenter dissentimus, tamen sicubi res ipsa
palam clamitat illum vel dormitasse vel hallucinatum fuisse, non
veriti sumus et hoc indicare lectori, ita patrocinantes veritati vt in 6o
neminem simus contumeliosi. Soloecismos euidentes ac prodigiosos
submouimus, et ita sermonis elegantiam vbique, quantum licuit,
secuti sumus, vt nihilo minor esset simplicitas. Neque piguit, vbi
Graeci sermonis vel iSopa vel éudacis aliquid habet quod ad mysterii
rationem pertinet, commonstrare et aperire. 63
Denique testimonia Veteris Instrumenti, quae non pauca citantur
vel ex interpretatione Septuaginta vel ex ipsis Haebreorum fontibus,
si quando illorum aeditio cum Haebraica dissentit origine, contulimus

or

ou
a

34. Theophylacti. .. Bedae add. y. 38. alioqui add. y. 61. Soloecismos
.. +63. simplicitas add. B.

41, saliuam] Cf. Adag. 1319.