aeditionem probet Ecclesia, Grecamne, qua non vtitur sed neque
multis iam seculis est vsa, non magis quam ipsis hominibus
communicauerit, videlicet scismaticis, an Latinam, quam solam citat,
quoties e sacra Scriptura aliquid est definiendum, vel Hieronymo
preterito, si quando aliter legat: quod quidem non raro contingit.
Theologorum istorum (puto Louanienses designari) doctrinam
perturbatissimam, immo insulsissimam, sinis valere. Sed memine¬
ris, Erasme, ardeae omnem aquam esse perturbatam, ideoque aquam
culpare ardeam, extat in Adagiis tuis ; itidem et dialecticae Aristote¬
licae (que hic sola docetur) imperitis omnia sunt perturbata, quoties
in disputandi palestram descenditur. Quod insulsam vocas hane
doctrinam, quo spiritu, queso, reuelatum est quo in loco Scripturae
proditum poeticas nugas salem esse quo condiatur Christi doctrina ?
Equidem sententiam amplector magni dialectici, diui Augustini
li. 2 de Doctrina Christiana, capite 13: ‘Vtrum inter hominibus’
inquit ‘dicatur an inter homines, ad rerum non pertinet cognitorem.
Vtrum ignoscere producta 3? sillaba vel correpta dicatur, non multum
curat qui peccatis suis Deum vt ignoscat petit. Sed tamen eo magis
inde offenduntur homines quo infirmiores sunt, et eo sunt infirmio¬
res quo doctiores videri volunt, non rerum scientia qua edificamur,
sed signorum qua non inflari difficile est.’ Hactenus Augustinus, et
infra capite 31: ‘Disputationis disciplina ad omnia genera questio¬
num que in literis sacris sunt, conclusionum et diffinitionum et
distributionum, plurimum intellectorem adiuuat.? Et Hieronymus
in Ezechielem ca. 25 (estque insertum glosae nostrae ordinariae):
‘ Quicquid in seculo peruersorum dogmatum est, quicquid ad terre¬
nam scientiam pertinet et putatur esse robustum, hoc dialectica arte
subuertitur et instar incendii in cineres fauillasque dissoluitur, vt
probetur esse nihili quod putabatur esse fortissimum.’ Sentisne,
Erasme, hanc artem disputandi ab Augustino Hieronymoque compro¬
bari, et illam etiam gramatice loquendi partem duci, modo a re ipsa
non deuiemus?
Porro quod hypothesim fatias, Erasme, nostros theologos solis
sophismatum meditationibus esse occupatos, tota erras via. Dic,
age, quidnam eos quamuis sane poeseos ignaros arcebit ab Euangeliis,
Paulinis epistolis totaque Biblia euoluenda? Proferam ego multos
hine qui reiectis libris sola memoriae vi cum quouis de textu
Scripturae certabunt. Caue credas Endimionis somnum dormire
233. sed... 235. scismaticis om. B. 236. ea: ex B. definiendum 8 :