OCR
347] FROM MARTIN DORP 138 aeditionem probet Ecclesia, Grecamne, qua non vtitur sed neque multis iam seculis est vsa, non magis quam ipsis hominibus communicauerit, videlicet scismaticis, an Latinam, quam solam citat, quoties e sacra Scriptura aliquid est definiendum, vel Hieronymo preterito, si quando aliter legat: quod quidem non raro contingit. Theologorum istorum (puto Louanienses designari) doctrinam perturbatissimam, immo insulsissimam, sinis valere. Sed memineris, Erasme, ardeae omnem aquam esse perturbatam, ideoque aquam culpare ardeam, extat in Adagiis tuis ; itidem et dialecticae Aristotelicae (que hic sola docetur) imperitis omnia sunt perturbata, quoties in disputandi palestram descenditur. Quod insulsam vocas hane doctrinam, quo spiritu, queso, reuelatum est quo in loco Scripturae proditum poeticas nugas salem esse quo condiatur Christi doctrina ? Equidem sententiam amplector magni dialectici, diui Augustini li. 2 de Doctrina Christiana, capite 13: ‘Vtrum inter hominibus’ inquit ‘dicatur an inter homines, ad rerum non pertinet cognitorem. Vtrum ignoscere producta 3? sillaba vel correpta dicatur, non multum curat qui peccatis suis Deum vt ignoscat petit. Sed tamen eo magis inde offenduntur homines quo infirmiores sunt, et eo sunt infirmiores quo doctiores videri volunt, non rerum scientia qua edificamur, sed signorum qua non inflari difficile est.’ Hactenus Augustinus, et infra capite 31: ‘Disputationis disciplina ad omnia genera questionum que in literis sacris sunt, conclusionum et diffinitionum et distributionum, plurimum intellectorem adiuuat.? Et Hieronymus in Ezechielem ca. 25 (estque insertum glosae nostrae ordinariae): ‘ Quicquid in seculo peruersorum dogmatum est, quicquid ad terrenam scientiam pertinet et putatur esse robustum, hoc dialectica arte subuertitur et instar incendii in cineres fauillasque dissoluitur, vt probetur esse nihili quod putabatur esse fortissimum.’ Sentisne, Erasme, hanc artem disputandi ab Augustino Hieronymoque comprobari, et illam etiam gramatice loquendi partem duci, modo a re ipsa non deuiemus? Porro quod hypothesim fatias, Erasme, nostros theologos solis sophismatum meditationibus esse occupatos, tota erras via. Dic, age, quidnam eos quamuis sane poeseos ignaros arcebit ab Euangeliis, Paulinis epistolis totaque Biblia euoluenda? Proferam ego multos hine qui reiectis libris sola memoriae vi cum quouis de textu Scripturae certabunt. Caue credas Endimionis somnum dormire 233. sed... 235. scismaticis om. B. 236. ea: ex B. definiendum 8 : desumendum a. 238. puto 8 (LB. 1899 D): puta a. 249. 30. 251. et eo sunt infirmiores August. : de a. 258, dogmatum Hieron. : determinatum a. 270. somnium 8? (LB. 1901 A). 239. sinis valere] Of. Ep. 337. 829. 265. hypothesim] Ep. 337. 310, 391 seq. 240 250 td où n 260 D 65 270