OCR Output

132 LETTERS OF ERASMUS [1515

discreparent Latini codices a Grecis ; nam ibi herendum esse Latinis
voluminibus. Fatetur enim diuus Hieronymus, cum Euangelia
195 codicum Grecorum emendata collatione castigaret, ita calamo se
imperauisse, vt iis tantum que sensum videbantur mutare correctis,
reliqua manere pateretur vt fuerant. Ecce Hieronymus quicquid
a vero sensu erat collapsum restituit. Si quid aliud occurrit, quam¬
uis barbarum ac ineptum, sinit ita permanere. Quod tamen si
200 nune emendetur, non reclamo. Sed si Hieronymi seculo vitiata
fuerint Latina volumina, que causa est, inquies, quamobrem non
rursus ab eius castigatione librarii deuiarint tot seculis? Causam
arbitror summam diligentiam fuisse quam sancti patres impenderint
vt integra manerent volumina sacrosancta que Hieronymus casti¬
205 gasset. Ht si qua ratione videri possint deprauata, cupio et quidem
vehementissime audire cur non eadem et Greca collapsa sint;
siquidem apiculi et aliae difficultates (quod supra dixi) prestent
ansam errandi, nedum non amoueant.
Queris quo in concilio vulgata aeditio sit comprobata, que cuius
ato sit nemo nouit. Non dixi, Erasme, in vno aliquo concilio esse
comprobatam nominatim, sed plurima concilia, quoties de fide nodus
incidisset, ad hanc vnam confugisse ; quod ita esse nosti, si vnquam
Decretales videris. Et hanc arbitror causam esse quamobrem minus
Latina et elegans sit, quod fidelius ad verbum Grece respondeat.
215 Quanto enim ad verbum magis transferas, tanto aridior fias oportet ;
quod multa comode dicantur vna lingua quae in alia nisi multis
verbis vel obscura sententia vel parum commode non possunt reddi.
Verisimile itaque est ex omnibus translationibus hane vnam ab
ecclesia Dei et a sanctis patribus ad nos esse transmissam, quod
220 fidelior sit. Alioqui qua sorte hec vna superesset e tam multis?
quum dicat Augustinus 2 de Doct. Chr. c. 11: ‘Qui Scripturas ex
Hebrea lingua in Grecam verterunt numerari possunt, Latini autem
interpretes nullo modo. Vt enim cuique primis fidei temporibus
in manum venit Grecus codex, et aliquantulum facultatis sibimet
225 vtriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari.” Hucusque
Augustinus. Hince adducor vt credam, ne varietate codicum fideles
vacillarent, omnibus reiectis hanc vnam esse ab Ecclesia receptam,
que a Hieronymo fuit castigata. Quod si rem ita accidisse vt dixi
doceri velis (prius tu nisi alia ratione astruas hec esse vera Euange¬
230 lia que nos recipimus, quam quod ea ecclesia Dei comprobauerit),
‘Ego’ inquit Augustinus, ‘Euangelio non crederem, nisi me
Ecclesiae compelleret authoritas.” Responde iam, Erasme, vtram

216. quae scripsi (J) : quam a (q). 232. Erasmo add. B (LB. 1908 E).

209. Queris] Ep. 337. 771 seq. 231. Augustinus] Contr. Ep. Manich. 5¬