theologos, quo tempore vos literis inuigilatis; aut ingenio carere
quicunque non poetantur aut rhetorisant. Nonne videmus abie¬
ctissimos opifices, immo vilissima mancipia clarissimis esse praedita
ingeniis? Quid ergo sibi volunt hec in theologos omnes detorta
275 vocabula—pingues, rudes, pestilentes et qui nihil habeant mentis?
Nullius est artis probrosa dicere in quosuis, sed neque honestum est
aut boni viri offitium, si seueram Saluatoris nostri sententiam
perpendamus, ‘Qui dixerit fratri suo Racha, reus erit concilio; qui
autem dixerit Fatue, reus erit gehennae ignis.” Vbi Hieronymus:
280 ‘Si de otioso sermone reddituri sumus rationem, quanto magis de
contumelia. Qui in Deum credenti dicit Fatue, impius est in
religionem.’ Postremo non satis intelligo, tardior videlicet, mi
Erasme, quanta sit laus ista, quam gramatici toties publice praedi¬
cant, quaque se cum primis efferunt ac iactant, sese prorsus ignorare
285 quiequid est sophisticae. Non est laus ista, mi Erasme ; immo laus
est, quicquid sit, quantumuis humile, tamen id scire, modo pre¬
stantioribus ne sis impar aliis. Quid si sophisticam callens nihil
ignorat quod ad sacras literas pertineat? Num in dicta causa ob id
vnum veluti ethnicus et publicanus excommunicabitur, hoc est
290 aqua et igni interdicetur, quod in sophistica (facinus indignum),
immo in dialectica puer sit exercitus? Quid si non antea a sophi¬
sticis resipiscat quam Augustinus a Manichei erroribus, hoc est
annos natus triginta, et tunc sese vigilantissimo acerrimoque studio
literis sacris dedat? An huic nihil erit spei deinceps? et multo
295 etiam minus quam si mercimoniis emendis vendendisque etatem
transegisset aut totos dies stertuisset ? Fugit te quid Plato tuus in
Gorgia sentiat, non offendi se si puerum videat sophismatibus
argutantem, modo ne in illis etas conteratur? Etiam hoc caue, mi
Erasme, ne falsa opinione sophistas voces qui syncerissimi sunt
300 omnium qui hodie viuunt dialecticorum. Neque enim potes recte
diiudicare inter dialecticum et sophistam quid intersit, si vtramque
artem ignores. Quod si Louanienses omnes atque eo magis Pari¬
sienses theologos sophistas facis, fit yt dialectica toto exulet orbe
exulaueritque multis seculis. Dic alioqui vbinam terrarum dialectica,
305 quam tu synceram ducas, publice doceatur, si forte vnus aut alter
tam felici sit ingenio vt citra preceptorum operam, hoc est mutis