OCR Output

347] FROM MARTIN DORP 131

omnium disciplinarum, et nouam nobis theologiam parturiant,
nascituram tandem aliquando cum ridiculo mure. Verum metus
est ne nolint studiosi illorum se sceptris inclinare. Sceptra enim
sunt ferulae quibus plagoso regnant in antro, et Philautia ac Moria
stultiores arbitrantur se omnes nosse disciplinas, quod voculas
intelligunt ipsas et orationum structuram. Ergo non est opus
academiis. Scola Squollensis aut Dauentriana suffecerit; et certe
hec est sententia magni viri Hieronymi Hussitae, vniuersitates tam
prodesse ecclesiae Dei quam diabolum. Neque gramaticos vel
tantillum commouet quod damnata fuerit ea sententia in concilio
Constantiensi, quippe in quo certum sit neminem fuisse non amusum
aut qui non ignorauerit Grece.

Nune ad reliquam epistolae tuae partem. Non asserui, mi
Erasme, nihil esse vitii in Nouo Testamento, quippe quod probe
noueram a Hieronymo multis in locis emendatum ; verum affirma¬
bam, nec muto sententiam, nihil inesse erroris, nihil mendatii.
Idem in epistola tu fateris; sed addis veram lectionem a librariis
esse corruptam. Hic est articulus nostrae disputationis. Dic ergo,
quibus ex libris potes perpendere deprauatum esse, postquam eam
Hieronymus ad Grecanicos fontes castigauit ? ad quos minime mirum
est sua confugisse tempestate quos tu citas, Hieronymum, Ambro¬
sium, Augustinum, Hilarium, vtpote puros adhuc et incontaminatos.
Nunc vero subortis in Grecia tot heresibus et tam longo scismate,
vnde constabit libros eorum non esse vitiatos? Quod scribis in
causa esse literarum distinctionem, apices et huiusmodi difficultates,
miror hanc redditam a te rationem quam ipse in te retorques;
quandoquidem facilius erratur vbi multa sunt obseruanda. Quam
leuiter librarii apiculum omiserint! Atque per hoc, si te intelligo,
deprauabitur codex. Et quid est quod Latinos codices non sinat
incorruptos? Quid nisi calcographorum incuria pariter et imperitia ?
Vide iam vtros inuenies rariores, qui Grecis imprimendis sint idonei
an qui Latinis; et scies vtros codices censere debeas castigatiores.

Sed non vides quid hic proprie pertineat ad fidei synceritatem.
Hoc est, mi Erasme, quod tantopere abs te contendebam, vt sicubi
dormitasset interpres, sicubi parum commode, parum significanter
vertisset, id annotares, modo ne mutares quicquam, sicubi sententia

158. metus a: necmetus 81: nec metus 6. 159. sceptris B : scriptis a.
160. ac a: et B. 163. Squollensis a : Nolensis 81 : Zoulensis 8? : Zuollensis 88.
165. Neque a : Nec £. 166. aß! : consilio B2. 167. Constantinensi 6%.
certum 8: certe a. 188. 6 (ZB. 1910 E) : debes a.

157. parturiant] Cf. Hor. A. P.139. formers; see Creighton, i. 313-6r.
164. Hieronymi] of Prague (} 30 May 169. Non asserui] Cf. Ep. 337. 716, 7¬
1416), the follower of Hus and with 180, scribis] Ep. 337. 765, 6.
him leader of the Bohemian Re- 189, non vides] Cf. Ep. 337. 817, 8.

K 2

190