Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0153
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 154 [154]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0153

OCR

132 LETTERS OF ERASMUS [1515 discreparent Latini codices a Grecis ; nam ibi herendum esse Latinis voluminibus. Fatetur enim diuus Hieronymus, cum Euangelia 195 codicum Grecorum emendata collatione castigaret, ita calamo se imperauisse, vt iis tantum que sensum videbantur mutare correctis, reliqua manere pateretur vt fuerant. Ecce Hieronymus quicquid a vero sensu erat collapsum restituit. Si quid aliud occurrit, quamuis barbarum ac ineptum, sinit ita permanere. Quod tamen si 200 nune emendetur, non reclamo. Sed si Hieronymi seculo vitiata fuerint Latina volumina, que causa est, inquies, quamobrem non rursus ab eius castigatione librarii deuiarint tot seculis? Causam arbitror summam diligentiam fuisse quam sancti patres impenderint vt integra manerent volumina sacrosancta que Hieronymus casti205 gasset. Ht si qua ratione videri possint deprauata, cupio et quidem vehementissime audire cur non eadem et Greca collapsa sint; siquidem apiculi et aliae difficultates (quod supra dixi) prestent ansam errandi, nedum non amoueant. Queris quo in concilio vulgata aeditio sit comprobata, que cuius ato sit nemo nouit. Non dixi, Erasme, in vno aliquo concilio esse comprobatam nominatim, sed plurima concilia, quoties de fide nodus incidisset, ad hanc vnam confugisse ; quod ita esse nosti, si vnquam Decretales videris. Et hanc arbitror causam esse quamobrem minus Latina et elegans sit, quod fidelius ad verbum Grece respondeat. 215 Quanto enim ad verbum magis transferas, tanto aridior fias oportet ; quod multa comode dicantur vna lingua quae in alia nisi multis verbis vel obscura sententia vel parum commode non possunt reddi. Verisimile itaque est ex omnibus translationibus hane vnam ab ecclesia Dei et a sanctis patribus ad nos esse transmissam, quod 220 fidelior sit. Alioqui qua sorte hec vna superesset e tam multis? quum dicat Augustinus 2 de Doct. Chr. c. 11: ‘Qui Scripturas ex Hebrea lingua in Grecam verterunt numerari possunt, Latini autem interpretes nullo modo. Vt enim cuique primis fidei temporibus in manum venit Grecus codex, et aliquantulum facultatis sibimet 225 vtriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari.” Hucusque Augustinus. Hince adducor vt credam, ne varietate codicum fideles vacillarent, omnibus reiectis hanc vnam esse ab Ecclesia receptam, que a Hieronymo fuit castigata. Quod si rem ita accidisse vt dixi doceri velis (prius tu nisi alia ratione astruas hec esse vera Euange230 lia que nos recipimus, quam quod ea ecclesia Dei comprobauerit), ‘Ego’ inquit Augustinus, ‘Euangelio non crederem, nisi me Ecclesiae compelleret authoritas.” Responde iam, Erasme, vtram 216. quae scripsi (J) : quam a (q). 232. Erasmo add. B (LB. 1908 E). 209. Queris] Ep. 337. 771 seq. 231. Augustinus] Contr. Ep. Manich. 5

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1618 px
Image height
2668 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1.01 MB
Permalink to jpg
edr_000026/0153.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0153.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit