Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0152
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 153 [153]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0152

OCR

347] FROM MARTIN DORP 131 omnium disciplinarum, et nouam nobis theologiam parturiant, nascituram tandem aliquando cum ridiculo mure. Verum metus est ne nolint studiosi illorum se sceptris inclinare. Sceptra enim sunt ferulae quibus plagoso regnant in antro, et Philautia ac Moria stultiores arbitrantur se omnes nosse disciplinas, quod voculas intelligunt ipsas et orationum structuram. Ergo non est opus academiis. Scola Squollensis aut Dauentriana suffecerit; et certe hec est sententia magni viri Hieronymi Hussitae, vniuersitates tam prodesse ecclesiae Dei quam diabolum. Neque gramaticos vel tantillum commouet quod damnata fuerit ea sententia in concilio Constantiensi, quippe in quo certum sit neminem fuisse non amusum aut qui non ignorauerit Grece. Nune ad reliquam epistolae tuae partem. Non asserui, mi Erasme, nihil esse vitii in Nouo Testamento, quippe quod probe noueram a Hieronymo multis in locis emendatum ; verum affirmabam, nec muto sententiam, nihil inesse erroris, nihil mendatii. Idem in epistola tu fateris; sed addis veram lectionem a librariis esse corruptam. Hic est articulus nostrae disputationis. Dic ergo, quibus ex libris potes perpendere deprauatum esse, postquam eam Hieronymus ad Grecanicos fontes castigauit ? ad quos minime mirum est sua confugisse tempestate quos tu citas, Hieronymum, Ambrosium, Augustinum, Hilarium, vtpote puros adhuc et incontaminatos. Nunc vero subortis in Grecia tot heresibus et tam longo scismate, vnde constabit libros eorum non esse vitiatos? Quod scribis in causa esse literarum distinctionem, apices et huiusmodi difficultates, miror hanc redditam a te rationem quam ipse in te retorques; quandoquidem facilius erratur vbi multa sunt obseruanda. Quam leuiter librarii apiculum omiserint! Atque per hoc, si te intelligo, deprauabitur codex. Et quid est quod Latinos codices non sinat incorruptos? Quid nisi calcographorum incuria pariter et imperitia ? Vide iam vtros inuenies rariores, qui Grecis imprimendis sint idonei an qui Latinis; et scies vtros codices censere debeas castigatiores. Sed non vides quid hic proprie pertineat ad fidei synceritatem. Hoc est, mi Erasme, quod tantopere abs te contendebam, vt sicubi dormitasset interpres, sicubi parum commode, parum significanter vertisset, id annotares, modo ne mutares quicquam, sicubi sententia 158. metus a: necmetus 81: nec metus 6. 159. sceptris B : scriptis a. 160. ac a: et B. 163. Squollensis a : Nolensis 81 : Zoulensis 8? : Zuollensis 88. 165. Neque a : Nec £. 166. aß! : consilio B2. 167. Constantinensi 6%. certum 8: certe a. 188. 6 (ZB. 1910 E) : debes a. 157. parturiant] Cf. Hor. A. P.139. formers; see Creighton, i. 313-6r. 164. Hieronymi] of Prague (} 30 May 169. Non asserui] Cf. Ep. 337. 716, 71416), the follower of Hus and with 180, scribis] Ep. 337. 765, 6. him leader of the Bohemian Re- 189, non vides] Cf. Ep. 337. 817, 8. K 2 190

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1597 px
Image height
2622 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1.02 MB
Permalink to jpg
edr_000026/0152.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0152.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit