120 Terentius induceret nequam adolescentem proponentem sibi Iouem ad
exemplum stupri, dum spectat tabellam quandam pictam in pariete ;
ibi inerat pictura hec, Iouem
Quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum,
. + + fucum factum mulieri. Et vide quemadmodum se concitat ad
125 libidinem, quasi celesti magisterio :
At quem deum! inquit, qui templa celi summa sonitu concutit.
Ego homuntio id non facerem? Ego vero id sponte feci ac lubens,
Non omnino per hanc turpitudinem verba ista comodius discuntur ;
sed per hec verba turpitudo ista confidentius perpetratur. Non
130 accuso verba, quasi vasa electa atque pretiosa, sed vinum erroris
quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus ; et nisi bibere¬
mus, cedebamur, nec appellare ad aliquem iudicem sobrium licebat.’
Hactenus Augustinus ; tametsi id in meo codice perperam legitur
non Danaae sed Dianae. Danaae enim theologis insolens est voca¬
135 bulum, Dianam forte vspiam audierint. Ideo hoc pro illo corrector,
quisquis fuit, restituit. Sed in eum locum si quis incidat literator
arrogans, mox exclamabit vasta voce: ‘Apage theologos istos qui
sua inscitia bonos codices corrumpunt, quod nihil bonarum literarum
degustarunt, immo nec Terentium legerunt. Viden eos nihil intelli¬
140 gere qui Dianam arbitrentur a Ioue corruptam, que virgo perseue¬
rauerit?’ Atqui, Erasme, quid interest legat theologus Dianae an
Danaae? Quid si legat cuidam? Quid si meretriculae? An rerum
sensus eum fugiet? Minime, opinor, nisi periculum forte prae¬
sentaneum sit eorum imperitia vniuersam Iouis genealogiam ignora¬
145 tum iri, dum Christi progeniem studiosius scrutantur. Iam quid de
Martiali dicam, quid de Nasone, immo quid de Horatio et Iuuenale,
cum Terentius omnium, vt arbitror, castissimus vel ab Augustino
dicatur vinum erroris propinare? Quid illi nisi mera animarum
toxica, nisi infernales potationes politioribus istis literis inclusas
150 propinant?
Sed pergamus, quanquam lento gradu. ‘Qui Moriam’ inquis
‘damnant, nec Hieronymianam aeditionem ii comprobabunt.’
Noua gloria, si aedas quod pauci probabunt, Age, non probabunt
theologi; qui, queso, probabunt ergo? Jurisconsulti? an medici,
155 an philosophi denique, vt falcem immittant alienae messi? Sed
gramaticis eam paras. Sedeant itaque gramatici in solio, censores