Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0151
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 152 [152]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0151

OCR

130 LETTERS OF ERASMUS [1515 120 Terentius induceret nequam adolescentem proponentem sibi Iouem ad exemplum stupri, dum spectat tabellam quandam pictam in pariete ; ibi inerat pictura hec, Iouem Quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, . + + fucum factum mulieri. Et vide quemadmodum se concitat ad 125 libidinem, quasi celesti magisterio : At quem deum! inquit, qui templa celi summa sonitu concutit. Ego homuntio id non facerem? Ego vero id sponte feci ac lubens, Non omnino per hanc turpitudinem verba ista comodius discuntur ; sed per hec verba turpitudo ista confidentius perpetratur. Non 130 accuso verba, quasi vasa electa atque pretiosa, sed vinum erroris quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus ; et nisi biberemus, cedebamur, nec appellare ad aliquem iudicem sobrium licebat.’ Hactenus Augustinus ; tametsi id in meo codice perperam legitur non Danaae sed Dianae. Danaae enim theologis insolens est voca135 bulum, Dianam forte vspiam audierint. Ideo hoc pro illo corrector, quisquis fuit, restituit. Sed in eum locum si quis incidat literator arrogans, mox exclamabit vasta voce: ‘Apage theologos istos qui sua inscitia bonos codices corrumpunt, quod nihil bonarum literarum degustarunt, immo nec Terentium legerunt. Viden eos nihil intelli140 gere qui Dianam arbitrentur a Ioue corruptam, que virgo perseuerauerit?’ Atqui, Erasme, quid interest legat theologus Dianae an Danaae? Quid si legat cuidam? Quid si meretriculae? An rerum sensus eum fugiet? Minime, opinor, nisi periculum forte praesentaneum sit eorum imperitia vniuersam Iouis genealogiam ignora145 tum iri, dum Christi progeniem studiosius scrutantur. Iam quid de Martiali dicam, quid de Nasone, immo quid de Horatio et Iuuenale, cum Terentius omnium, vt arbitror, castissimus vel ab Augustino dicatur vinum erroris propinare? Quid illi nisi mera animarum toxica, nisi infernales potationes politioribus istis literis inclusas 150 propinant? Sed pergamus, quanquam lento gradu. ‘Qui Moriam’ inquis ‘damnant, nec Hieronymianam aeditionem ii comprobabunt.’ Noua gloria, si aedas quod pauci probabunt, Age, non probabunt theologi; qui, queso, probabunt ergo? Jurisconsulti? an medici, 155 an philosophi denique, vt falcem immittant alienae messi? Sed gramaticis eam paras. Sedeant itaque gramatici in solio, censores 123. quondam Ter. et August.: quendam a. 126. summa Ter. et August. : summo a. 127. vero... fecia: illud yero ita feci Ter. ; vero feci illud ita August. 128. discuntur August. : dicuntur a. 130. vasa August.: verba a. 133. id in scripsi : diu a, 154. ergo add. B (LB. 1895 E). 155. falcem immittant aß! :; saltem immittant falcem B?, 156. censores aß! : om, B’. 120, Terentius] Eun. 584-91. 151, inquis] Ep. 337. 665, 6.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1610 px
Image height
2666 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1010.23 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0151.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0151.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit