OCR Output

347] FROM MARTIN DORP 129

genter obseruent homines pacta literarum accepta a prioribus locuto¬
ribus et a te accepta eterna pacta perpetuae salutis negligant: vt qui
illa sonorum vetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam
gramaticam sine aspiratione prime sillabae omimem dixerit, magis 90
displiceat hominibus quam si contra tua praecepta hominem oderit,
cum sit homo’,

Ceterum non video cur adeo pestilens esse dicas et studiis et
moribus nouum hoe theologorum genus. Ergo pestilentes fuerunt
ecclesiae Dei tot viri sancti, Thomas, Bonauentura, Altisidiorensis, 95
Hugo et alii permulti? Ergo pestilentes item fuerunt quicunque
mille abhine annis sacra tractauerunt? Atqui Ecclesia istos pesti¬
lentes catalogo sanctorum asscripsit, et diuum Thomam quidem ob
doctrinae diuinitatem quandam. Cum enim (de eo} et miraculis
eius ageretur in cardinalium coetu, respondit Pontifex pro miraculis
esse questiones, quas diuino ingenio scriptas reliquisset. Et quo
medicamine hee pestis curabitur que tam late mundum inuasit?
Quod si theologi pestilentes sint moribus, quod sacris poeseos non
sunt initiati, quid iurisconsulti? quid medici? An illi iuri dicundo
censebuntur idonei, isti potionibus conficiendis, qui nescio an multo
longius a sacris illis absunt. Praeterea Pontifex ipse summus,
cardinales, episcopi, abbates, cur non hoc statuunt, ne quis in suum
ordinem referatur qui sit amusus? Et praestiterit forte ex mediis
Turcis accersere viros eloquentes bonis literis absolute eruditos, qui
Dei ecclesiam illustrent, hoc, est fabulas Ouidii, Apulei Asinum, 110
Lutiani somnia publice doceant; siquidem literae sacrae Latine
quidem scriptae sunt barbare, dormitante interprete; Graece autem
dispeream si Lutiani elegantiam assequantur. Praestiterit item in
publicis gymnasiis Vergilium (nam is est summus poetarum ac
nescio an prophetarum etiam) prelegi iis qui sacrae Scripturae peri- 115
tiam affectant. Sed audi Augustinum li. 1° Confessionum, capite 16,
loquentem de poeticis Homericisque figmentis : ‘O flumen Tartareum,
iactantur in te filii hominum. Ita vero non cognosceremus verba
hec, Imbrem aureum et gremium et fucum et templa celi, nisi

88. negligant: vt qui August. : negligunt: vt q a.
aut a. 115, preligi a. I16. 16 correxi: I5 a.

II2. autem scripsi:

gences which materially affect the
sense.

94. theologorum genus] Ep. 337. 400
seq. and 432.

95. Thomas] of Aquino (1225-74),
the schoolman, leader of the Domini¬
cans; canonized 1323; ‘ Doctor angeli¬
cus.

Bonauentura] John of Fidanza
(1221-74), scholastic philosopher and
champion of the Franciscans ; canon¬

ALLEN II

ized as St. Bonaventura 1482 ; ‘Doctor
seraphicus.’

Altisidiorensis] Wm. of Auxerre
(+ 1230), Archdeacon of Beauvais and
author of a Summa Theologica.

96. Hugo] The friend of St. Bernard,
Hugo of St, Victor (c. 1097-1141), is
probably intended, rather than Hugo
of St. Cher (cf. Ep. 459. 71 n.). Both
wrote many books on Biblical subjects,
which were printed in xv°.