OCR Output

128 LETTERS. OF ERASMUS [1515

Sed redeo ad epistolam tuam. Non dolent bonas renasci literas
quicunque politioribus istis non ad senium vsque inuigilant. Alioqui
50 et tu doleres pingendi fingendique artes renasci, siquidem eas non
sectaris. In Pogium, scelestissimum spurcissimumque scriptorem
et dignum qui Vulcano tradatur, non sunt equi theologi, nec in
Pontänum item.. Quid enim aliud nebulones illi quam famosos
libellos scripserunt? Adolescentibus toxica venena blandis et compo¬
55 Sitis velut melle illita sermonibus miscuerunt, quo potionem nescien¬
tes sumant morte amariorem.

Tam vero nouum vocas theologiae genus quod nune tot seculis
regnat in academiis; sed si mundus resipiscat, videbuntur nihil
scire qui hactenus nihil nescire videri volunt. Ergo vel mundus

6o ipse totus nune desipit tua, Erasme, sententia. Sed quamobrem,
queso? An quod mundioribus istis et pollitioribus, mansuetioribus,
humanioribus, literatis literis Musisque et humanitatis artibus (et
multa sunt alia nomina) non omnes diuinum quendam cultum
impendant? Ecquaque Thespiadum oraculo. docuit has solas esse

6; bonas literas? Ht qua alia re istae linguarum reginae (Latinam dico
et Grecam) nostrati, id est crassae illi Holandicae, preste(n)t quam
quod omnes propemodum disciplinae illis sunt tradite? Nemo
dubitat sapientes fuisse Graecos. Atqui nescierunt Latine. Hae¬
braeos scimus sapientiae studio fuisse priores Graecis. At idem

70 nescierunt Grece. Quatenus ergo hac vel illa lingua traditae sunt
disciplinae, eatenus prestat. Quis enim nisi stultissimus non malit
recte sapere, etiam si pater futurus sit barbariei, quam citra sapien¬
tiam vel optime dicere? Ergo ob disciplinam lingua colenda est vel
Greca vel Latina. Fateor; sed quid vetat quaecunque in literis

75 sacris Latine sunt scripta intelligi ab eo qui elegantia dicendi
Laurentii palato non respondeat? Gallice loquentes subinde intelligo ;
at nihil eorum noui Gallice reddere que audierim. Caue credas, mi
Erasme, theologos nostros non satis intelligere que legunt queque
ad eorum professionem pertinent, etiam si barbaro loquantur.

8o Tametsi haud scio an gramatici vestri statuerint vtrum sit odiosius,
nomen barbarorum an Turcarum. Plus, credo, amabunt Turcam,
maiorique persequentur beneuolentia Iudeum, modo non sit ille
amusus, quam fratrem Christianum tetra ista barbarie, hoc est pene
dixerim heresi perniciosissima, infectum: adeo vix homo est ipsis

85 quisquis vel semel barbara vtatur vocula. Vnde (‘Vide,’) inquit
Augustinus ‘Domine Deus, et patienter vt vides vide, quam dili¬

85. quisquis scrips: : quisque a.
58. si mundus] Cf. Ep. 337- 328 seq. and the other passages quoted from

76. Laurentii] Vallae, the Fathers do not follow the originals
86. Augustinus] Conf. 1.18. This closely. I have only recorded diver¬