OCR
128 LETTERS. OF ERASMUS [1515 Sed redeo ad epistolam tuam. Non dolent bonas renasci literas quicunque politioribus istis non ad senium vsque inuigilant. Alioqui 50 et tu doleres pingendi fingendique artes renasci, siquidem eas non sectaris. In Pogium, scelestissimum spurcissimumque scriptorem et dignum qui Vulcano tradatur, non sunt equi theologi, nec in Pontänum item.. Quid enim aliud nebulones illi quam famosos libellos scripserunt? Adolescentibus toxica venena blandis et compo55 Sitis velut melle illita sermonibus miscuerunt, quo potionem nescientes sumant morte amariorem. Tam vero nouum vocas theologiae genus quod nune tot seculis regnat in academiis; sed si mundus resipiscat, videbuntur nihil scire qui hactenus nihil nescire videri volunt. Ergo vel mundus 6o ipse totus nune desipit tua, Erasme, sententia. Sed quamobrem, queso? An quod mundioribus istis et pollitioribus, mansuetioribus, humanioribus, literatis literis Musisque et humanitatis artibus (et multa sunt alia nomina) non omnes diuinum quendam cultum impendant? Ecquaque Thespiadum oraculo. docuit has solas esse 6; bonas literas? Ht qua alia re istae linguarum reginae (Latinam dico et Grecam) nostrati, id est crassae illi Holandicae, preste(n)t quam quod omnes propemodum disciplinae illis sunt tradite? Nemo dubitat sapientes fuisse Graecos. Atqui nescierunt Latine. Haebraeos scimus sapientiae studio fuisse priores Graecis. At idem 70 nescierunt Grece. Quatenus ergo hac vel illa lingua traditae sunt disciplinae, eatenus prestat. Quis enim nisi stultissimus non malit recte sapere, etiam si pater futurus sit barbariei, quam citra sapientiam vel optime dicere? Ergo ob disciplinam lingua colenda est vel Greca vel Latina. Fateor; sed quid vetat quaecunque in literis 75 sacris Latine sunt scripta intelligi ab eo qui elegantia dicendi Laurentii palato non respondeat? Gallice loquentes subinde intelligo ; at nihil eorum noui Gallice reddere que audierim. Caue credas, mi Erasme, theologos nostros non satis intelligere que legunt queque ad eorum professionem pertinent, etiam si barbaro loquantur. 8o Tametsi haud scio an gramatici vestri statuerint vtrum sit odiosius, nomen barbarorum an Turcarum. Plus, credo, amabunt Turcam, maiorique persequentur beneuolentia Iudeum, modo non sit ille amusus, quam fratrem Christianum tetra ista barbarie, hoc est pene dixerim heresi perniciosissima, infectum: adeo vix homo est ipsis 85 quisquis vel semel barbara vtatur vocula. Vnde (‘Vide,’) inquit Augustinus ‘Domine Deus, et patienter vt vides vide, quam dili85. quisquis scrips: : quisque a. 58. si mundus] Cf. Ep. 337- 328 seq. and the other passages quoted from 76. Laurentii] Vallae, the Fathers do not follow the originals 86. Augustinus] Conf. 1.18. This closely. I have only recorded diver