OCR Output

347] FROM MARTIN DORP 127

‘copiosius te responsurum. Quod vt fatias tanto abs te desiderio
contendo quanto quod maximo; et rationes meas vt omnes bona 10
fide pertractes, omnium sinus excutias, nullam earum vim intactam
praetereas, quin potius exiles per se tuo ingenio corrobores. Caue
tamen rhetoricis vtare persuasionibus, quibus scio quiduis facias
credibile ; sed rem ipsam, ipsum ferias articulum. Scis tute yetitum
esse apud Areopagitas ne quis orator affectibus studeret commouen- 15
dis, solum rem ipsam syncere explicaret.

Nune ad tuam epistolam. Quod gloriam nihil moreris inuidiae
coniunctam, sapis tu quidem, mi Erasme. Id videlicet erat, si
pressius intuearis, quod in priori epistolae meae parte tantopere nisus
sum ostendere ; extremae videri dementiae, si quis multum nitatur, 20
et norit tamen magno molimine nihil eque ac odium sese relaturum.
Miraris tantos conciuisse motus tuam Moriam, que plurimis placet
non theologis modo sed episcopis etiam. Atqui ego te demiror,
Erasme, qui pluris facias episcoporum in hac re iuditium quam
theologorum ; siquidem episcoporum nostri seculi vitam, mores, 25
eruditionem dicam an inscitiam, noueris: quorum yt sunt certe
nonnulli tanto digni fastigio, ita mira est paucitas, praesertim eorum
qui diuo Paulo satisfaciant ad Thimotheum quid in episcopo requirat
scribenti. Deinde quorsum amicos pridem ea re velis commouere
quam nihil retulisset supressam esse? Num defuerunt scribendi 30
argumenta quibus maiorem etiam gloriam toto applaudente mundo
fuisses assecutus? Epicteti praeceptum est, hominis sapientissimi,
‘Non putes omnibus iucunda esse auditu que tibi iucunda sunt
dictu, Si quis inuicem vniuersum gramaticorum, poetarum, orato¬
rum eorumque omnium agmen qui literas istas bonas profitentur, 35
stilo insectaretur, affirmaretque fabulosis illis nugis et poeticis
figmentis anilibusque deliriis, meris mendaciis, prestigiis, imposturis
ludicris—Dum Aeneae discuntur errores, proprii iubentur valere ;
dum Niobes quot filii fuerint, que Iouis sit Iouialiumque genealogia
—dum hee, inquam, tanto studio disquiruntur, si quis affirmaret 4°
maximo dispendio optimam etatem perdi, nihilque pernitiosius esse
Christianae religioni, quid, Erasme, nihil in talibus dictis punctus
doleres? Omnia placerent? Non credam. Atqui hec omnia tu
acerbius etiam in theologos, quos plurimum refert integrae esse
authoritatis, quippe qui gregem Dominicum legis Dei pabulo soli 45
pascunt; nisi tu censeas poetas aut eos solum qui Graece quoque
sciant illi praefitiendos.

22. plurimisa B': pluribus A? (ZB. 1914 4). 23. B: Atque a. 26. quorum
... certe B: certe quorum vt sunt a. 27. B: digno a.

17. nihil moreris] Ep. 337. 28 sed. 28. Paulo] I Tim. 3. 2-7.
22, Miraris] Ep. 337. 258 seq. 32. Epicteti] Ench. 33. 14.