OCR Output

122 LETTERS OF ERASMUS [1518

NICOLAVS GERBELLIVS DOMINO ERASMO S.

Scripsimvs ad te diebus superioribus de statu nostro deque Lucu¬
brationum tuarum editione. Rogauimus praeterea vt reliqua ad nos
mitteres, quo citius maturiusque opus, quemadmodum desyderasti,
fabrefieret. Vt autem mittere possis et certius atque commodius,

5 aurigam nunc habes, cum quo sarcina tua apud nos per ministrum
tuum relicta ad te defertur. Opus tuum diligenter relegi, atque inibi
quaedam, quantumcunque fieri potuit commodius, restitui ; hoc tamen
pacto ne a tua castigatione longius recederem, talia tamen interdum
quae diligentem offendere possent lectorem, Cruces aliquot in mar¬

10 gine deprehendimus, quae quid sibi velint non possum augurari. De
his atque aliis rogo copiose rescribas. Celeriter hec scripsimus ; quare
veniam des rusticitati rogamus.

Argentorati 1515, 6t° Idus Aug.

844 From ULRICH ZASIUS.

Deventer MS. 91, f. 204. Freiburg.
LB. App. 27. 9 August 1515.
[The manuscript date agrees with Erasmus’ return to Basle in 1515.]

Sat. P.D. Quem felicissimum nuncium accepi te redisse, Erasme
doctrinarum decus, ita mihi iucundus, ita desyderatus fuit vt, nisi
senile me corpus distinuisset, iam ad te salutandum, ad tua numina
excipienda aduolassem. Sed quando corporis moles tenui fulta

5 tibicine statam stationem aegre retinet, quod nec crura nec pedes
satis suo faciant officio, candida illa tua humanitas aequi et boni
faciat, si vicarias meae praesentiae litteras ad te dedero. Salue igitur,
Desyderi Erasme, ter maxime heros, facundiae Graecarum Latina¬
rumque litterarum omnium Germaniae procerum facile princeps ;

10 eaque ominalis dies salua sit, in meliores referatur fastos, quae nostris
te iterum retulit. Multis nimirum nominibus tibi Basilea debet,
quae tanto tuo lumine toties illustratur. O si aureus ille tui diuini
ingenii radius nostris quoque diuersoriis (se) diffudisset, quae nos
bearet felicitas, qui perpetuus nos decor sequeretur! Hoc enim fateri

15 et ex iudicio possum, sexcentis et amplius retro annis doctiorem te
Germaniae vel omni nunquam contigisse. Admirabilis tua eruditio
testis est, testes torrentissima eloquentiae tuae flumina, si interim

343. TIT. IDEM ante NICOLAVS MS., vbi Ep. 383 praecedit. 344. 6. faciant MS. :
fungantur LB. 13. se add. LB in fine versus.

343. 5. sarcina] The sending of the 349. 3-6. Gerbell was probably work¬
parcel at this time suggests that ing with a copy of Martens’ r509 edition
Erasmus had not long left Strasburg. corrected by Erasmus.

6, Opus] The Lucubrationes; cf. Ep. 344. 4. tenui) Cf. Juv, 8. 193.