OCR
122 LETTERS OF ERASMUS [1518 NICOLAVS GERBELLIVS DOMINO ERASMO S. Scripsimvs ad te diebus superioribus de statu nostro deque Lucubrationum tuarum editione. Rogauimus praeterea vt reliqua ad nos mitteres, quo citius maturiusque opus, quemadmodum desyderasti, fabrefieret. Vt autem mittere possis et certius atque commodius, 5 aurigam nunc habes, cum quo sarcina tua apud nos per ministrum tuum relicta ad te defertur. Opus tuum diligenter relegi, atque inibi quaedam, quantumcunque fieri potuit commodius, restitui ; hoc tamen pacto ne a tua castigatione longius recederem, talia tamen interdum quae diligentem offendere possent lectorem, Cruces aliquot in mar10 gine deprehendimus, quae quid sibi velint non possum augurari. De his atque aliis rogo copiose rescribas. Celeriter hec scripsimus ; quare veniam des rusticitati rogamus. Argentorati 1515, 6t° Idus Aug. 844 From ULRICH ZASIUS. Deventer MS. 91, f. 204. Freiburg. LB. App. 27. 9 August 1515. [The manuscript date agrees with Erasmus’ return to Basle in 1515.] Sat. P.D. Quem felicissimum nuncium accepi te redisse, Erasme doctrinarum decus, ita mihi iucundus, ita desyderatus fuit vt, nisi senile me corpus distinuisset, iam ad te salutandum, ad tua numina excipienda aduolassem. Sed quando corporis moles tenui fulta 5 tibicine statam stationem aegre retinet, quod nec crura nec pedes satis suo faciant officio, candida illa tua humanitas aequi et boni faciat, si vicarias meae praesentiae litteras ad te dedero. Salue igitur, Desyderi Erasme, ter maxime heros, facundiae Graecarum Latinarumque litterarum omnium Germaniae procerum facile princeps ; 10 eaque ominalis dies salua sit, in meliores referatur fastos, quae nostris te iterum retulit. Multis nimirum nominibus tibi Basilea debet, quae tanto tuo lumine toties illustratur. O si aureus ille tui diuini ingenii radius nostris quoque diuersoriis (se) diffudisset, quae nos bearet felicitas, qui perpetuus nos decor sequeretur! Hoc enim fateri 15 et ex iudicio possum, sexcentis et amplius retro annis doctiorem te Germaniae vel omni nunquam contigisse. Admirabilis tua eruditio testis est, testes torrentissima eloquentiae tuae flumina, si interim 343. TIT. IDEM ante NICOLAVS MS., vbi Ep. 383 praecedit. 344. 6. faciant MS. : fungantur LB. 13. se add. LB in fine versus. 343. 5. sarcina] The sending of the 349. 3-6. Gerbell was probably workparcel at this time suggests that ing with a copy of Martens’ r509 edition Erasmus had not long left Strasburg. corrected by Erasmus. 6, Opus] The Lucubrationes; cf. Ep. 344. 4. tenui) Cf. Juv, 8. 193.