non ex pectore.. Sed nescis, Erasme doctissime, quantum in hac tua
opinione deciperis; mallem etenim vel nihil scribere potius quam
mentiri, vel, si honestius quis fieri putat, talia confingere. Exerces
stilum, ais? Fieri potest et illud sine fuco, sine fraude, citra simu¬
lationem. ÆExerces linguam? Faciunt et hoc pueri, non tam fictis 20
sepenumero quam veris argumentis vtentes. Sed hoe nihil ad ami¬
ciciam, inquis, que simplex atque vera non alicubi quam in ipso
habitat pectore. Haud aliter (vt me Deus amat) facit sentitque
Gerbellius ; cuius si pectus posses corporeis penetrare oculis, litteras
(ad hoe quantum attinet) nihil foret opus. 25
Sed de hoe satis. Credo etenim non tam durum esse Hrasmum yt
bona quae sunt vertat in malum, eumque qui syncere amat, adula¬
torem putet potius quam amicum. Opus Lucubrationum fabrefit
modo cura non admodum vulgari; cui negotio, quantum fieri potest,
adsum viribus omnibus. Placebit tibi (vt arbitror) labor noster, 30
neque te morem gessisse nobis poenitebit. Tu cura vt reliqua quoque
ad nosaduolent—suntenim quaterniones fere quatuor absoluti—; atque
siquid apud te est farinae eiusdem, quo magnitudo libelli foret et
iustior atque vendibilior, fac quaeso liberalitatem tuam et nos ex¬
periamur et studium tuum in Christum sentiant studiosi lectores. 35
Annotauimus nos locos aliquot in Enchiridio a puerorum captu
paululum remotiores: quibus vt vel hac saltem nostra opera grati¬
ficari possemus, aliqua in fine libelli veluti scholia adiicere statuimus.
Hoc si tibi non displicet, rem prosequemur ; sin secus, stet sententia tua.
Vale felicissime atque rescribe, si Gerbellium amas. Salutat te 40
vicibus mille Io, Rudolphingius studiosissimus tui, simul et Matthias
Schurerius, qui plurimum rogat B. Rhenanum vt aliquando manus
Rodolpho adhibeat; nam si castigatus esset, non diutius editionem
eius moraretur. Iterum vale.
Argen(torati) 1515. 45
28. Lucubrationum] Published by
Schürer, Sept. 1515, with a preface by
Gerbell dated 1515. For its principal
contents see Epp. 93, 108, 164, 327. The
only new item is Erasmus’ Walsing¬
ham ode; cf. Ep. 262. 6 n.
32. quaterniones fere quatuor] 48