bamus ; nec obstare volumus, si quid secus habent Graeci codices,
quantumuis emendati; si quid secus legit Chrysostomus aut Basilius 780
aut Athanasius aut Hieronymus, etiam si illud magis quadrauerit ad
sensum euangelicum : et tamen hos ipsos autores in caeteris magno¬
pere comprobamus. Quin etiam quicquid in posterum quocunque
modo vel a semidoctis et audaculis vel ab imperitis, ebriis, oscitanti¬
bus librariis fuerit viciatum, deprauatum, additum, omissum, eadem 785
probamus autoritate; neque cuiquam volumus licere mutare scri¬
pturam semel inductam.’ Ridiculum decretum, inquis. At huius¬
modi necesse est fuisse, si nos autoritate synodi deterres ab hac
industria.
Postremo quid dicturi sumus, vbi viderimus nec huius aeditionis 790
exemplaria consentire? Num et hanc pugnantiam approbauit
synodus, praescia videlicet quid quisque mutaturus esset? Atque
vtinam, mi Dorpi, tantum esset ocii Romanis Pontificibus vt hisce de
rebus salutares aederent constitutiones: quibus caueretur de resti¬
tuendis bonorum autorum monumentis, de parandis et reponendis 795
emendatis exemplaribus. Verum in eo consilio sedere nolim istos
falsissimo nomine theologos, qui huc tantum spectant vt quod ipsi
didicerunt, id solum habeatur in precio. Quid autem isti didicerunt,
quod non sit ineptissimum et idem confusissimum? Quibus si con¬
tingat tyrannis, futurum est vt antiquatis optimis autoribus insul- 800
sissimas istorum naenias pro oraculis habere cogatur mundus: quae
vsque adeo nihil habent bonae eruditionis, vt ego sane malim vel
mediocris esse cerdo quam istius generis optimus, si nihil melioris
accesserit doctrinae. Isti sunt qui nolint quicquam restitui, ne quid
ignorasse videantur. Hii nobis fictam synodorum autoritatem 805
obiiciunt ; hii magnum Christianae fidei discrimen exaggerant; hii
periculum ecclesiae (quam isti scilicet humeris suppositis fulciunt,
rectius plaustrum fulturi) et huiusmodi fumos spargunt apud vulgus
indoctum ac superstitiosum ; apud quod cum pro theologis habeantur,
nolint vllam opinionis suae iacturam facere. Verentur ne, cum per- 810
peram diuinas citant litteras, id quod sepenumero faciunt, Graecae aut
Hebraicae veritatis autoritas in os iaciatur, et mox appareat esse
somnium quod velut oraculum adducebatur. Diuus Augustinus, vir
tantus, ad haec episcopus, non grauatur vel ab anniculo puero discere.
Isti tales malunt omnia sursum ac deorsum miscere quam commit- 815
tere vt quicquam videantur ignorare quod ad absolutam pertineat
eruditionem : quanquam nihil hic video quod magnopere pertineat
ad fidei Christianae synceritatem. Quod si maxime pertineret, hoc
certe magis esset elaborandum.
Neque vero periculum est ne protinus omnes desciscant a Christo, 820
si fors auditum fuerit repertum esse in sacris libris quod vel scriba