OCR
387 TO MARTIN DORP path bamus ; nec obstare volumus, si quid secus habent Graeci codices, quantumuis emendati; si quid secus legit Chrysostomus aut Basilius 780 aut Athanasius aut Hieronymus, etiam si illud magis quadrauerit ad sensum euangelicum : et tamen hos ipsos autores in caeteris magnopere comprobamus. Quin etiam quicquid in posterum quocunque modo vel a semidoctis et audaculis vel ab imperitis, ebriis, oscitantibus librariis fuerit viciatum, deprauatum, additum, omissum, eadem 785 probamus autoritate; neque cuiquam volumus licere mutare scripturam semel inductam.’ Ridiculum decretum, inquis. At huiusmodi necesse est fuisse, si nos autoritate synodi deterres ab hac industria. Postremo quid dicturi sumus, vbi viderimus nec huius aeditionis 790 exemplaria consentire? Num et hanc pugnantiam approbauit synodus, praescia videlicet quid quisque mutaturus esset? Atque vtinam, mi Dorpi, tantum esset ocii Romanis Pontificibus vt hisce de rebus salutares aederent constitutiones: quibus caueretur de restituendis bonorum autorum monumentis, de parandis et reponendis 795 emendatis exemplaribus. Verum in eo consilio sedere nolim istos falsissimo nomine theologos, qui huc tantum spectant vt quod ipsi didicerunt, id solum habeatur in precio. Quid autem isti didicerunt, quod non sit ineptissimum et idem confusissimum? Quibus si contingat tyrannis, futurum est vt antiquatis optimis autoribus insul- 800 sissimas istorum naenias pro oraculis habere cogatur mundus: quae vsque adeo nihil habent bonae eruditionis, vt ego sane malim vel mediocris esse cerdo quam istius generis optimus, si nihil melioris accesserit doctrinae. Isti sunt qui nolint quicquam restitui, ne quid ignorasse videantur. Hii nobis fictam synodorum autoritatem 805 obiiciunt ; hii magnum Christianae fidei discrimen exaggerant; hii periculum ecclesiae (quam isti scilicet humeris suppositis fulciunt, rectius plaustrum fulturi) et huiusmodi fumos spargunt apud vulgus indoctum ac superstitiosum ; apud quod cum pro theologis habeantur, nolint vllam opinionis suae iacturam facere. Verentur ne, cum per- 810 peram diuinas citant litteras, id quod sepenumero faciunt, Graecae aut Hebraicae veritatis autoritas in os iaciatur, et mox appareat esse somnium quod velut oraculum adducebatur. Diuus Augustinus, vir tantus, ad haec episcopus, non grauatur vel ab anniculo puero discere. Isti tales malunt omnia sursum ac deorsum miscere quam commit- 815 tere vt quicquam videantur ignorare quod ad absolutam pertineat eruditionem : quanquam nihil hic video quod magnopere pertineat ad fidei Christianae synceritatem. Quod si maxime pertineret, hoc certe magis esset elaborandum. Neque vero periculum est ne protinus omnes desciscant a Christo, 820 si fors auditum fuerit repertum esse in sacris libris quod vel scriba