ad sensum ipsum; quanquam sepenumero magna sensus pars est
740 emphasis. Verum non raro tota aberratum est via. Quod quoties
accidit, quaeso te, quo confugit Augustinus, quo Ambrosius, quo
Hilarius, quo Hieronymus, nisi ad Graecorum fontes? Id cum sit
ecclesiasticis quoque decretis comprobatum, tamen tergiuersaris et
studes refellere, vel potius elabi distinctiuncula.
745 Scribis eo saeculo Graecorum codices emendatiores fuisse Latinis ;
nunc contra esse, nec fidendum illorum libris qui desciuerint ab
ecclesia Romana. Vix adducor vt credam te hoc ex animo scribere.
Quid ais? non legemus eorum libros qui desciuerunt a fide Chri¬
stiana ? Curigitur Aristoteli tantum autoritatis tribuunt ethnico, cui
750 nihil vnquam fuerit cum fide commercii? Tota Iudaeorum gens
a Christo desciuit ; nihil igitur ponderis habebunt apud nos Psalmi
et Prophetae suo sermone scripti? Iam mihi recense capita omnia
in quibus Graeci a Latinis dissentiunt orthodoxis ; nihil reperies quod
ex Noui Testamenti verbis natum sit aut quod huc pertineat. Tan¬
755 tum de vocabulo hypostaseos, de processione sancti Spiritus, de con¬
secrandi cerimoniis, de paupertate sacerdotum, de potestate Romani
Pontificis controuersia est. At nihil horum ex falsatis approbant
exemplaribus. At quid dices vbi videris sic interpretatum Originem,
sic Chrysostomum, sic Basilium, sic Hieronymum ? Num eo quoque
760 saeculo falsauerat aliquis Graecorum codices? Aut quis vnquam
deprehendit Graecorum codices vel vno in loco falsatos fuisse?
Postremo cur falsare velint, cum hinc non tueantur sua dogmata?
Adde huc quod semper in omni doctrinae genere Graecorum codices
emendatiores fuisse quam nostros fatetur et M. Tullius, quanquam
765 alioqui Graecis iniquior. Nam distinctio litterarum, apices et ipsa
scripturae difficultas in causa est quo minus facile queant vitiari ;
aut si quid fuerit vitiatum, facilius possit restitui.
Porro quod scribis ab hac aeditione non esse recedendum tot vide¬
licet consiliis approbata, more vulgarium theologorum facis ; qui
772 quicquid vllo modo in publicum vsum irrepsit, ecclesiasticae tribuere
solent autoritati, At mihi vel vnam profer synodum in qua sit haec
aeditio comprobata. Nam qui comprobauit, quae cuius sit nemo
nouit? Nam Hieronymi non esse vel ipse testantur Hieronymi
praefationes. Sed esto comprobarit synodus aliqua: num ita com¬
775 probauit vt nihil omnino liceat ex Graecorum fontibus emendare ?
Num mendas etiam omnes comprobauit, quae variis modis potuerint
irrepere? Num huiusmodi verbis conceptum fuit decretum a patri¬
bus? ‘Haec aeditio cuius sit autoris nescimus, sed tamen eam appro¬
752. suo A: illorum a,