deprauarit indoctus aut dormitans vel interpres nescio quis parum
apte verterit. Aliis ex rebus hoc periculum est, quas hoc loco
prudens subticeo. Quanto Christianius fuerit semotis contentionibus
825 quod quisque possit in communem ysum libenter conferre, idque
candide amplecti, simulque et citra fastum discere quod nescias, et
citra inuidiam docere quod scias. Quod si qui sunt illitteratiores
quam yt quicquam recte docere possint, elatiores quam vt quicquam
discere velint ; hos, quoniam pauculi sunt, valere sinamus, et bona¬
830 rum aut certe bonae spei mentium potius habeamus rationem.
Ostendi quondam meas annotationes rudes adhuc et adhuc a follibus,
quod aiunt, calentes viris integerrimis, summis theologis, doctissimis
episcopis. Hii fatebantur ex illis qualibuscunque rudimentis sibi
plurimum lucis affulsisse ad diuinarum litterarum cognitionem.
835 Porro quod admones sciebam, Laurentium Vallam ante nos hoc
laboris occupasse, quippe cuius annotationes primus curarim euul¬
gandas; et Iacobi Fabri in Paulinas epistolas commentarios vidi.
Atque vtinam ab his sic esset elaboratum vt nostra industria nihil
foret opus. Equidem Vallam plurima laude dignum arbitror,
840 hominem rhetoricum magis quam theologum, qui hac diligentia sit
vsus in sacris litteris vt Graeca cum Latinis contulerit, cum non
pauci sint theologi qui nunquam vniuersum Testamentum ordine
perlegerint: quanquam ab hoc aliquot locis dissentio, praesertim
in his quae ad rem theologicam pertinent. Porro Iacobus Faber
845 commentarios illos iam tum habebat in manibus, cum nos hoc operis
moliremur ; ac parum commode euenit vt nec in familiarissimis
colloquiis alterutri nostrum in mentem venerit de suo meminisse
instituto. Nec ante cognoui quid agitasset ille, priusquam opus
formulis excusum prodisset. Et huius conatum vehementer approbo :
850 quanquam ab hoc quoque locis aliquot dissentimus inuiti, cum tali
amico libenter 0u6ynpo futuri per omnia, nisi veri magis quam amici
esset habenda ratio, praesertim in sacris litteris,
Sed mihi nondum satis liquet cur hos duos obiicias. Num vt are
velut occupata deterreas ? At apparebit me post tantos etiam viros
855 non sine causa laborem hunc suscepisse. An hoe significas, nec
istorum industriam probari theologis? Equidem quid Laurentio ad
veterem illam inuidiam accesserit non video. Fabrum audio probari
ab omnibus. Quid- quod nec omnino simile negocium molimur ?
Laurentius tantum annotauit locos aliquot, idque, vt apparet, in
860 transcursu leuique, quod dici solet, brachio. Faber in Paulinas dun¬