doctoribus qui linguas aliquot publice traderent, cum de sophistica,
de Aristotelis philosophia perdiscenda, nusquam vnquam quicquam
sit cautum ; nisi quod ista in Decretis vocantur in dubium, vtrum 700
fas sit ea discere necne. Atque horum studium a multis ac magnis
autoribus improbatur. Cur quod Pontificum autoritas iussit negli¬
gimus; de quo dubitatum est, imo quod improbatum, id solum
amplectimur? Quanquam idem istis euenit in Aristotele quod in
diuinis litteris. Adest vbique Nemesis illa, contempti sermonis 795
vltrix ; passim et hic hallucinantur, somniant, cecutiunt, impingunt,
meraque portenta proferunt. His egregiis theologis debemus quod
ex tam multis scriptoribus quos in catalogo recenset Hieronymus,
tam pauci supersint, quia scribebant quod magistri nostri non
intelligerent. His debemus quod diuum Hieronymum sic habemus 710
deprauatum ac mutilum, vt aliis plus prope negocii sit in restituendo
quam ipsi fuerit in scribendo.
Iam vero quod tertio loco scribis de Nouo Testamento, sane
demiror quid tibi acciderit, aut quonam interim perspicacissimos
ingenii tui oculos auerteris. Nolis quicquam a me mutari, nisi si 715
quid forte sit apud Graecos significantius ; et negas in hae qua vulgo
vtimur aeditione quicquam esse vitii. Nefas esse putas rem tot
saeculorum consensu, tot synodis approbatam, vllo pacto conuellere.
Obsecro te, si vera scribis, eruditissime Dorpi, cur frequenter aliter
citat Hieronymus, aliter Augustinus, aliter Ambrosius quam nos 720
legimus? Cur Hieronymus multa reprehendit et corrigit nominatim,
quae tamen in hac habentur aeditione? Quid facies cum tam multa
consentiunt, hoc est cum secus habent Graecorum codices, cum ad
horum exemplar citat Hieronymus, cum idem habent vetustissima
Latinorum exemplaria, cum ipse sensus multo rectius quadrat? 725
Num his omnibus contemptis tuum sequeris codicem fortassis
a scriba deprauatum? Neque vero quisquam asseuerat in diuinis
litteris vllum esse mendacium, quandoquidem et hoec adductum est
abs te; neque totum hoc, de quo cum Hieronymo digladiatur
Augustinus, quicquam ad rem pertinet. At illud ipsa res clamitat, 730
et vel caeco, quod aiunt, potest esse perspicuum, sepe vel ob imperi¬
tiam interpretis vel ob oscitantiam Graeca male reddita esse, sepe
germanam ac veram lectionem ab indoctis librariis fuisse deprauatam,
id quod cotidie videmus accidere, aliquoties mutatam a semidoctis
parum attentis. Vter magis fauet mendacio, qui haec corrigit ac 735
restituit an qui citius ferat addi mendam quam tolli? quandoquidem
ea deprauatorum natura est vt menda mendam gignat. Et sunt
fere eiusmodi quae mutamus, vt ad emphasim pertineant magis quam