OCR
337] TO MARTIN DORP 109 doctoribus qui linguas aliquot publice traderent, cum de sophistica, de Aristotelis philosophia perdiscenda, nusquam vnquam quicquam sit cautum ; nisi quod ista in Decretis vocantur in dubium, vtrum 700 fas sit ea discere necne. Atque horum studium a multis ac magnis autoribus improbatur. Cur quod Pontificum autoritas iussit negligimus; de quo dubitatum est, imo quod improbatum, id solum amplectimur? Quanquam idem istis euenit in Aristotele quod in diuinis litteris. Adest vbique Nemesis illa, contempti sermonis 795 vltrix ; passim et hic hallucinantur, somniant, cecutiunt, impingunt, meraque portenta proferunt. His egregiis theologis debemus quod ex tam multis scriptoribus quos in catalogo recenset Hieronymus, tam pauci supersint, quia scribebant quod magistri nostri non intelligerent. His debemus quod diuum Hieronymum sic habemus 710 deprauatum ac mutilum, vt aliis plus prope negocii sit in restituendo quam ipsi fuerit in scribendo. Iam vero quod tertio loco scribis de Nouo Testamento, sane demiror quid tibi acciderit, aut quonam interim perspicacissimos ingenii tui oculos auerteris. Nolis quicquam a me mutari, nisi si 715 quid forte sit apud Graecos significantius ; et negas in hae qua vulgo vtimur aeditione quicquam esse vitii. Nefas esse putas rem tot saeculorum consensu, tot synodis approbatam, vllo pacto conuellere. Obsecro te, si vera scribis, eruditissime Dorpi, cur frequenter aliter citat Hieronymus, aliter Augustinus, aliter Ambrosius quam nos 720 legimus? Cur Hieronymus multa reprehendit et corrigit nominatim, quae tamen in hac habentur aeditione? Quid facies cum tam multa consentiunt, hoc est cum secus habent Graecorum codices, cum ad horum exemplar citat Hieronymus, cum idem habent vetustissima Latinorum exemplaria, cum ipse sensus multo rectius quadrat? 725 Num his omnibus contemptis tuum sequeris codicem fortassis a scriba deprauatum? Neque vero quisquam asseuerat in diuinis litteris vllum esse mendacium, quandoquidem et hoec adductum est abs te; neque totum hoc, de quo cum Hieronymo digladiatur Augustinus, quicquam ad rem pertinet. At illud ipsa res clamitat, 730 et vel caeco, quod aiunt, potest esse perspicuum, sepe vel ob imperitiam interpretis vel ob oscitantiam Graeca male reddita esse, sepe germanam ac veram lectionem ab indoctis librariis fuisse deprauatam, id quod cotidie videmus accidere, aliquoties mutatam a semidoctis parum attentis. Vter magis fauet mendacio, qui haec corrigit ac 735 restituit an qui citius ferat addi mendam quam tolli? quandoquidem ea deprauatorum natura est vt menda mendam gignat. Et sunt fere eiusmodi quae mutamus, vt ad emphasim pertineant magis quam 713. tertio] Ep. 304. 86 seq.