in Hieronymo restituendo magnopere comprobas et ad consimiles
hortaris labores. Hortaris tu quidem iam currentem; quanquam
non tam hortatoribus opus est ad hance rem quam adiutoribus,
tantum est in negocio difficultatis. Verum nolim posthac mihi
665 quicquam credas, nisi hic veracem deprehenderis. Isti quos tanto¬
pere offendit Moria, nec Hieronymi probabunt aeditionem. Nec
isti multo sunt aequiores Basilio, Chrysostomo, Nazianzeno quam
nobis, nisi quod in nos licentius debacchantur ; quanquam aliquoties
irritatiores nec illis indigna luminibus verentur effutire. Bonas
| 670 litteras metuunt et suae timent tyrannidi. Atque vt intelligas
À me non temere hoc diuinare, cum opus esset institutum et fama
i iam percrebuisset, accurrere quidam graues, vt habentur, viri et
| insignes, vt sibi videntur, theologi, per omnia sacra typographum
obtestantes ne quid Graecitatis aut Hebraismi pateretur admisceri :
75 ingens in eis litteris esse periculum, nee quicquam esse fructus ;
ad solam curiositatem esse paratas. Et ante hoe tempus cum apud
È Britannos agerem, forte fortuna incidit mihi compotatio cum Franci
scano quodam primi nominis Scotista, qui plebis iudicio multum
sapere, suo nihil nescire videtur. Huic cum exposuissem quid in
680 Hieronymo conarer, vehementer admiratus est esse quicquam in
huius libris quod a theologis non intelligeretur ; homo vsque adeo
indoctus vt demirer si tres versus in omnibus Hieronymi lucubra¬
tionibus recte intelligat. Addebat homo suauis, si quid in Hieronymi
praefationibus addubitarem, Britonem omnia luculenter exposuisse,
685 Quaeso, mi Dorpi, guid istis facias theologis aut quid preceris,
nisi forte fidelem medicum qui cerebro medeatur? Et tamen huius
farinae sunt aliquoties qui in theologorum consessu fortissime voci¬
ferantur; hii de Christianismo pronunciant. Timent et horrent
| ceu rem periculosam ac pestilentem, quam diuus Hieronymus, quam
| 690 Origines etiam senex magnis sudoribus sibi parauit, quo vere theologus
esset. At Augustinus iam episcopus, iam senex, in Confessionum
libris deplorat quod iuuenis ab eis litteris abhovruisset quae sibi in
exponendis sacris litteris magno vsui esse potuissent. Si periculum
est, non metuam hoc discriminis, quod viri tam sapientes affectarunt.
695 Si curiositas, nolim esse sanctior Hieronymo de quo quam bene
mereantur isti, qui quod ille fecit curiositatem vocant, viderint ipsi.
Extat peruetustum pontificii senatus decretum de constituendis