Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0129
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 130 [130]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0129

OCR

108 LETTERS OF ERASMUS [1515 in Hieronymo restituendo magnopere comprobas et ad consimiles hortaris labores. Hortaris tu quidem iam currentem; quanquam non tam hortatoribus opus est ad hance rem quam adiutoribus, tantum est in negocio difficultatis. Verum nolim posthac mihi 665 quicquam credas, nisi hic veracem deprehenderis. Isti quos tantopere offendit Moria, nec Hieronymi probabunt aeditionem. Nec isti multo sunt aequiores Basilio, Chrysostomo, Nazianzeno quam nobis, nisi quod in nos licentius debacchantur ; quanquam aliquoties irritatiores nec illis indigna luminibus verentur effutire. Bonas | 670 litteras metuunt et suae timent tyrannidi. Atque vt intelligas À me non temere hoc diuinare, cum opus esset institutum et fama i iam percrebuisset, accurrere quidam graues, vt habentur, viri et | insignes, vt sibi videntur, theologi, per omnia sacra typographum obtestantes ne quid Graecitatis aut Hebraismi pateretur admisceri : 75 ingens in eis litteris esse periculum, nee quicquam esse fructus ; ad solam curiositatem esse paratas. Et ante hoe tempus cum apud È Britannos agerem, forte fortuna incidit mihi compotatio cum Franci scano quodam primi nominis Scotista, qui plebis iudicio multum sapere, suo nihil nescire videtur. Huic cum exposuissem quid in 680 Hieronymo conarer, vehementer admiratus est esse quicquam in huius libris quod a theologis non intelligeretur ; homo vsque adeo indoctus vt demirer si tres versus in omnibus Hieronymi lucubrationibus recte intelligat. Addebat homo suauis, si quid in Hieronymi praefationibus addubitarem, Britonem omnia luculenter exposuisse, 685 Quaeso, mi Dorpi, guid istis facias theologis aut quid preceris, nisi forte fidelem medicum qui cerebro medeatur? Et tamen huius farinae sunt aliquoties qui in theologorum consessu fortissime vociferantur; hii de Christianismo pronunciant. Timent et horrent | ceu rem periculosam ac pestilentem, quam diuus Hieronymus, quam | 690 Origines etiam senex magnis sudoribus sibi parauit, quo vere theologus esset. At Augustinus iam episcopus, iam senex, in Confessionum libris deplorat quod iuuenis ab eis litteris abhovruisset quae sibi in exponendis sacris litteris magno vsui esse potuissent. Si periculum est, non metuam hoc discriminis, quod viri tam sapientes affectarunt. 695 Si curiositas, nolim esse sanctior Hieronymo de quo quam bene mereantur isti, qui quod ille fecit curiositatem vocant, viderint ipsi. Extat peruetustum pontificii senatus decretum de constituendis 688. Christianismo A a®: Christianissimo a! Lond. 671. institutum | Jerome was already 684. Britonem] Oliver of Tréguier begun in 1510: see MHE. i. x. (+ 1296), a learned Dominican, and 678. Scotista] The incident occurred commentator on the Sentences. in London. It is more fully related in 691, Augustinus] Conf. 1. 12 seq. the notes on Jerome, iv. f. 4 v°. 697. decretum] Cf. Ep. 182, 181 n.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1610 px
Image height
2665 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1.01 MB
Permalink to jpg
edr_000026/0129.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0129.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit