putes omnem humanam eruditionem esse contemnendam, et arbi- 620
traris ad hanc sapientiam maiore compendio perueniri transfigura¬
tione quadam in Christum, caeteraque omnia quae digna cognitu
sint, plenius in fidei lumine perspici quam in hominum libris, facile
tuae subscripsero sententiae. Quod si, vt nune habet humanarum
rerum status, veram theologicae rei cognitionem tibi promittis 625
absque linguarum peritia, praesertim eius in qua pleraeque sunt
traditae diuinae litterae, tota nimirum erras via.
Atque vtinam hanc rem persuadere tibi tam possim quam cupio ;
nam cupio non minus quam et te diligo et tuis studiis faueo, porro
tum diligo effusissime, tum faueo impensissime. Quod si tibi non 630
possum approbare, saltem illud amici precibus dones velim, vt
periculum facias. Nihil recusabo supplicii, nisi fateberis amicum
ac fidum fuisse consilium. Si quid meretur hic meus in te amor,
si quid valet patria communis, si quid tribuis huic, non ausim
dicere doctrinae, sed certe laboriosae in bonis litteris exercitationi, 635
si quid tribuis aetati (nam quantum ad annos attinet, ego tibi pater
esse possem); sine me hoc vel gratia vel autoritate, si minus argu¬
mentis, abs te impetrare. Ita demum mihi videbor eloquens, quod
tu mihi soles tribuere, si hanc rem persuasero. Quod si assequor,
futurum est vt vterque gaudeamus, ego dedisse consilium, tu paruisse ; 640
et qui nune es omnium charissimus, hoc nomine non paulo futurus
es charior, quod te tibi reddiderim chariorem. Sin minus, vereor ne
natu iam grandior ac rerum vsu doctus et meum probaturus sis
consilium et tuam damnaturus sententiam ; quodque fere solet vsu
venire, tum intelligas errorem tuum, cum serum erit mederi. 645
Possem tibi permultos enumerare nominatim, qui cani iam coeperint
in his litteris repuerascere, quod tandem animaduertissent sine his
mancum ac caecum esse litterarum studium.
Verum hac de re nimis iam multa. Vt ad tuam redeam epistolam,
quoniam existimas hac vna ratione leniri posse theologorum inuidiam 650
et veterem instaurari fauorem, si quasi taAwwddv Sophiae laudem
opponam Morias Encomio, vehementer hortaris et obsecras vt ita
faciam. Ego, mi Dorpi, qui neminem contemno nisi meipsum,
quique cupiam, si liceat, vniuersos mortales habere placatos, nec hoc
laboris grauarer suscipere, nisi prospicerem futurum vt si quid apud 655
pauculos iniquos et indoctos ortum est inuidiae, non solum non
extinguatur verumetiam magis exacerbetur. Proinde satius esse
duco pù Kwelv 73 & Kelpevov Kady, kal TavTys Kapapivas un ämTeobcu.
Rectius, ni fallor, tempore languescet haec excetra.
Nunc ad alteram epistolae tuae partem venio. Operam meam 660