OCR
337] TO MARTIN DORP 107 putes omnem humanam eruditionem esse contemnendam, et arbi- 620 traris ad hanc sapientiam maiore compendio perueniri transfiguratione quadam in Christum, caeteraque omnia quae digna cognitu sint, plenius in fidei lumine perspici quam in hominum libris, facile tuae subscripsero sententiae. Quod si, vt nune habet humanarum rerum status, veram theologicae rei cognitionem tibi promittis 625 absque linguarum peritia, praesertim eius in qua pleraeque sunt traditae diuinae litterae, tota nimirum erras via. Atque vtinam hanc rem persuadere tibi tam possim quam cupio ; nam cupio non minus quam et te diligo et tuis studiis faueo, porro tum diligo effusissime, tum faueo impensissime. Quod si tibi non 630 possum approbare, saltem illud amici precibus dones velim, vt periculum facias. Nihil recusabo supplicii, nisi fateberis amicum ac fidum fuisse consilium. Si quid meretur hic meus in te amor, si quid valet patria communis, si quid tribuis huic, non ausim dicere doctrinae, sed certe laboriosae in bonis litteris exercitationi, 635 si quid tribuis aetati (nam quantum ad annos attinet, ego tibi pater esse possem); sine me hoc vel gratia vel autoritate, si minus argumentis, abs te impetrare. Ita demum mihi videbor eloquens, quod tu mihi soles tribuere, si hanc rem persuasero. Quod si assequor, futurum est vt vterque gaudeamus, ego dedisse consilium, tu paruisse ; 640 et qui nune es omnium charissimus, hoc nomine non paulo futurus es charior, quod te tibi reddiderim chariorem. Sin minus, vereor ne natu iam grandior ac rerum vsu doctus et meum probaturus sis consilium et tuam damnaturus sententiam ; quodque fere solet vsu venire, tum intelligas errorem tuum, cum serum erit mederi. 645 Possem tibi permultos enumerare nominatim, qui cani iam coeperint in his litteris repuerascere, quod tandem animaduertissent sine his mancum ac caecum esse litterarum studium. Verum hac de re nimis iam multa. Vt ad tuam redeam epistolam, quoniam existimas hac vna ratione leniri posse theologorum inuidiam 650 et veterem instaurari fauorem, si quasi taAwwddv Sophiae laudem opponam Morias Encomio, vehementer hortaris et obsecras vt ita faciam. Ego, mi Dorpi, qui neminem contemno nisi meipsum, quique cupiam, si liceat, vniuersos mortales habere placatos, nec hoc laboris grauarer suscipere, nisi prospicerem futurum vt si quid apud 655 pauculos iniquos et indoctos ortum est inuidiae, non solum non extinguatur verumetiam magis exacerbetur. Proinde satius esse duco pù Kwelv 73 & Kelpevov Kady, kal TavTys Kapapivas un ämTeobcu. Rectius, ni fallor, tempore languescet haec excetra. Nunc ad alteram epistolae tuae partem venio. Operam meam 660 652. hortaris] Ep. 304. 69-75. 660. alteram] Ep. 304. 81 seq.