nec aliud secum adferentes propositum quam calumniandi, quicquid
illud sit, quod forte vtcunque intellexerint : is nimirum nihil omnino
scripturus est, si vacare velit calumnia. Quid quod istorum non¬
580 nullos gloriae studium ad calumniandum adducit? Nihil enim
gloriosius inscitia cum scientiae persuasione coniuncta. Proinde
cum vehementer sitiant famam nec eam possint bonis rationibus
assequi, malunt Ephesium illum iuuenem imitari, qui incenso phano
totius orbis celeberrimo nobilitatus est, quam inglorii viuere. Et
585 cum ipsi nihil lectu dignum possint aedere, toti sunt in hoc, vt
celebrium virorum lucubrationes carpant.
De aliis loquor, non de me, qui nihil omnino sum. Ac Moriae
libellum ipse ne pili quidem facio, ne quis putet hac re commoueri
nos. Quid autem mirum si tales quales modo diximus, propositiones
590 aliquot eligant ex magno decerptas opere; quarum alias faciant
scandalosas, alias irreuerentiales, alias male sonantes, alias impias
et haeresim sapientes: non quod haec mala reperiant illic, sed quod
ipsi secum adferant! Quanto placabilius erat et Christiano candore
dignius, eruditorum hominum industriam fauore alere et, si quid
595 forte fortuna fuerit elapsum incogitantius, aut conniuere aut comiter
interpretari, quam inimice quaerere quod reprehendas, et sycophantam
agere, non theologum! Quanto felicius mutua collatione vel docere
vel discere et, vt Hieronymianis vtar verbis, in scripturarum campo
sine nostro dolore ludere! At in istis mirum quam nihil sit medium.
600 Quosdam autores sic legunt vt quantumuis manifestum inciderit
erratum, vel friuolo praetextu defendant; in quosdam adeo sunt
iniqui, vt nihil tam circumspecte dici possit quod non aliqua ratione
calumnientur. Quanto praestiterat, dum haec agunt, dum vicissim
et lacerant et lacerantur, simul et suum perdentes ocium et alienum,
605 Graecas aut Hebraicas aut certe Latinas litteras discere! quarum
cognitio tantum adfert momenti ad diuinarum scientiam litterarum,
vt mihi sane videatur vehementer impudens earum rudem theologi
nomen sibi vindicare.
Proinde, Martine optime, pro mea in te beniuolentia non te
610 desinam adhortari, quod antehac sepius feci, vt studiis tuis saltem
Graecarum litterarum cognitionem adiungas. Rara quaedam est
ingenii tui felicitas. Stilus solidus et neruosus ac fluens et exuberans
animum arguit non sanum modo verumetiam foecundum. Suppetit
aetas non tantum integra sed virens adhuc et florida. Et vulgatum
615 istum studiorum cursum iam feliciter absoluisti. Crede mihi, si
istis tam praeclaris initiis Graecanicae litteraturae colophonem
addideris, ausim tum mihi tum aliis omnibus magnum quiddam
de te polliceri, et quod antehac nemo recentium theologorum
praestiterit. Quod si in hac es opinione, vt amore verae pietatis