OCR
106 LETTERS OF ERASMUS one nec aliud secum adferentes propositum quam calumniandi, quicquid illud sit, quod forte vtcunque intellexerint : is nimirum nihil omnino scripturus est, si vacare velit calumnia. Quid quod istorum non580 nullos gloriae studium ad calumniandum adducit? Nihil enim gloriosius inscitia cum scientiae persuasione coniuncta. Proinde cum vehementer sitiant famam nec eam possint bonis rationibus assequi, malunt Ephesium illum iuuenem imitari, qui incenso phano totius orbis celeberrimo nobilitatus est, quam inglorii viuere. Et 585 cum ipsi nihil lectu dignum possint aedere, toti sunt in hoc, vt celebrium virorum lucubrationes carpant. De aliis loquor, non de me, qui nihil omnino sum. Ac Moriae libellum ipse ne pili quidem facio, ne quis putet hac re commoueri nos. Quid autem mirum si tales quales modo diximus, propositiones 590 aliquot eligant ex magno decerptas opere; quarum alias faciant scandalosas, alias irreuerentiales, alias male sonantes, alias impias et haeresim sapientes: non quod haec mala reperiant illic, sed quod ipsi secum adferant! Quanto placabilius erat et Christiano candore dignius, eruditorum hominum industriam fauore alere et, si quid 595 forte fortuna fuerit elapsum incogitantius, aut conniuere aut comiter interpretari, quam inimice quaerere quod reprehendas, et sycophantam agere, non theologum! Quanto felicius mutua collatione vel docere vel discere et, vt Hieronymianis vtar verbis, in scripturarum campo sine nostro dolore ludere! At in istis mirum quam nihil sit medium. 600 Quosdam autores sic legunt vt quantumuis manifestum inciderit erratum, vel friuolo praetextu defendant; in quosdam adeo sunt iniqui, vt nihil tam circumspecte dici possit quod non aliqua ratione calumnientur. Quanto praestiterat, dum haec agunt, dum vicissim et lacerant et lacerantur, simul et suum perdentes ocium et alienum, 605 Graecas aut Hebraicas aut certe Latinas litteras discere! quarum cognitio tantum adfert momenti ad diuinarum scientiam litterarum, vt mihi sane videatur vehementer impudens earum rudem theologi nomen sibi vindicare. Proinde, Martine optime, pro mea in te beniuolentia non te 610 desinam adhortari, quod antehac sepius feci, vt studiis tuis saltem Graecarum litterarum cognitionem adiungas. Rara quaedam est ingenii tui felicitas. Stilus solidus et neruosus ac fluens et exuberans animum arguit non sanum modo verumetiam foecundum. Suppetit aetas non tantum integra sed virens adhuc et florida. Et vulgatum 615 istum studiorum cursum iam feliciter absoluisti. Crede mihi, si istis tam praeclaris initiis Graecanicae litteraturae colophonem addideris, ausim tum mihi tum aliis omnibus magnum quiddam de te polliceri, et quod antehac nemo recentium theologorum praestiterit. Quod si in hac es opinione, vt amore verae pietatis