OCR Output

337] TO MARTIN DORP 105

haec quidem in ipsa statim propositione. Iam vero in ipsa rei
tractatione quid est omnino quod non pie, quod non circumspecte
sit dictum ac reuerentius etiam quam vt conueniat Moriae? Sed 540
ibi malui paulisper obliuisci decori quam non satisfacere dignitati
rei; malui rhetoricen offendere quam laedere pietatem. Ac postremo
peracta probatione, ne quem moueret, quod de re tam sacra Stulticiam,
hoc est iocosam personam, fecerim loquentem, et hane deprecor
culpam hisce verbis: ‘Verum ego iamdudum oblita mei, rèp rà 545
éoxappeva 7Hdd. Quanquam si quid petulantius aut loquacius a me
dictum videbitur, cogitate et Stulticiam et mulierem dixisse.

Vides vt nusquam cessarim omnem offendiculi ansam praecidere.
Verum ista non perpendunt, quorum aures praeter propositiones,
conclusiones et corollaria nihil admittunt. Quid quod praefatione
praemunierim libellum, qua conor omnem praecludere calumniam ?
Neque quicquam addubito quin ea candidis omnibus faciat satis.
Quid autem facias istis qui vel ob ingenii pertinaciam sibi satisfieri
nolint, vel stupidiores sint quam vt satisfactionem intelligant?
Nam quemadmodum Simonides dixit Thessalos ebetiores esse quam
vt possint a se decipi, ita quosdam videas stupidiores quam vt
placari queant. Ad haec non mirum est inuenire quod calumnietur,
qui nibil aliud quaerit nisi quod calumnietur. Quod si quis eodem
animo legat diui Hieronymi libros, centum locos offendet quae
calumniae pateant, nec deerit in omnium Christianissimo doctore 560
quod ab istis haereticum possit appellari; ne quid interim dicam
de Cypriano, de Lactantio deque caeteris consimilibus. Denique
quis vnquam audiuit ludicrum argumentum in theologorum vocari
cognitionem? Quod si placet, cur non eadem opera, quicquid a
poetis hodie scribitur aut luditur, ad hanc excutiunt legem? Quot 565
illic reperient obscoena, quot veterem paganismum olentia ? Verum
haec, quoniam inter seria non habentur, nemo theologorum existimat
ad se pertinere.

Neque tamen postulem istorum exemplum mihi patrocinari. Ego
nec ioco scriptum a me velim quod vllo pacto Christianorum officiat 570
pietati; modo detur qui quod scriptum est intelligat, modo detur
aequus et integer, quique cognoscere studeat, non affectet calumniari.

At si quis istorum habeat rationem qui primum nullo sunt ingenio
praediti, minore iudicio; deinde nihil omnino bonarum litterarum
attigerunt, sordida tantum ista perturbataque doctrina infecti potius 575
quam eruditi; denique infensi omnibus qui sciunt quod ipsi nesciant,

Or
or
o

on
ox
ox

555. Simonides a: Themistocles A.

545. Verum ego] LB. iv. 504 8. 555. Simonides] Plut. de Aud. Poet. p. 15 D.